Charter Document - 02173577
Charter Number: 02173577
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1080
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1080
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Omnipotentis Dei ineffabilis misericordia presciens humanum genus pronum et labile ad peccandum quedam purificationum genera gratifica benignitate instituit in quibus sordidata post baptismum conditio humana denuo restauraretur Ex quibus permaxima esse credimus misericordie opera et elemosinarum diversarum multiplicem profusionem Inde enim Salomon ait Redemptio anime viri proprie divitie et Dominus Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis itemque Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum Hec omnia revolvens animo quidam nobilis juvenis nomine Wigo a patris cognomine trahens agnomen Capels dum revertitur a Roma gravi detentus infirmitate tandem cum difficultate devenit Lugduno ibi denique ingravescente infirmitate deliberavit de rebus sui juris dare aliquid Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniaco monasterio suisque habitatoribus consilio itaque habito cum suis fidelibus donavit jam ad predictum monasterium quasdam condaminas quas jure paterno tenebat et possidebat positas in parrochia ecclesie que vocatur Ronnens ubicumque eedem condamine divise separatim jacent cum omnibus appenditiis suis cultis et incultis arentibus et humidis cum exitibus et regressibus quemadmodum eas retinet et ambit circa se fluviolus Vosana dictus qui decurrens secus easdem inmergit se non longe amni Araris Hoc itaque facto sollempniter dono coastantibus multis et maxime Pontio de Vicorzono qui hujus doni testis fidelis et idoneus extitit quandiu vixit quique moriens hujusmodi testimonium filio suo Beraldo sepius inculcavit precipiens ei adtencius ut si ita res poposcisset etiam jurejurando hoc affirmaret His ita dispositis jam dictus Vuigo diem clausit ultimum et quia lati honoris dominus habebatur lis non modica inter heredes de ejus honore orta est Comes namque Matiscensis apprehensa sorore ejus que sola superstes erat in conjugium vendicavit sibi omnem honorem et ut sibi ad hunc optinendum fortes adquireret adjutores jam predictas donavit condaminas Rotberto Incathenato qui tunc temporis potens videbatur illis in partibus Quas ille aliquandiu injuste detinens tandem a testibus veridicis convictus et maxime a Beraldo jam dicto milite donavit pro hac re certum placitum domno Oddoni qui tunc erat prior de Cluniaco Venientes itaque condicto tempore ad quoddam portum qui dicitur Arciacus post multas et diversas conlocutiones ut in talibus moris est acceptis a priore [] senioribus quadringentis solidis monete publice Lugdunensis saciata cupiditate finem fecit jam dictus Rotbertus inite diu contentionis reddens predictas condaminas Deo et Sancto Petro Sane unam ex his ex qua beneficiaverat suum quendam militem filium Vigonis de Chaliouros reddito congruo excambio redemit ab ipso Illud non est pretereundum quod predicta comitissa quam jam comes reliquerat ob certas causas et eam sortitus fuerat miles quidam in conjugium nomine Witfredus hi namque venientes Cluniacum ad quandam solempnitatem conventi super hoc a senioribus laudaverunt hoc donum Deo et sancto Petro et habitatoribus Cluniaci deinceps habendum et possidendum omne per evum Sunt autem posite sepe dicte condamine in pago Lugdunense adjacentes ecclesie et parrochie que dicitur Ronnens non longe a flumine Araris que et Sagunna vocatur Una ex istis condaminis vocatur de Malo Pomerio habens sibi adjunctas duas particulas alteterius terre que jornales bovariorum erant Alia dicitur ad Campanias que similiter habet aliam particulam terre seorsum pertinentem ad se Tercia condamina est ante portum castri quod Mons Merlus vocatur Opere precium est adnectere huic carte quod antequam colloquium sereretur cum jam dicto Rotberto de recuperatione seu redditione sepe dictarum conda minarum interpellatus est pro hoc a domno Oddone priore domnus Humbertus de Bellojoco eo quod ipse capud et dominus omnis istius honoris habebatur qui diu dissimulando noluit jam dicto seniori certi aliquid respondere Tamen sepe correctus sepissime stimulatus tandem ad hoc ventum est quo sub specie hujus laudationis aliquod xenium illi deberetur offerri Acceptis itaque L solidis laudavit jam supradictam terram Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensi loco et habitatoribus ejus deinceps perpetuo habendam et possidendam tam ipse quam uxor ejus et plurimi magnates ejus S Rotberti qui hoc quod inique detinebat reddidit et vuerpivit S Umberti de Bellojoco qui laudavit S uxoris ejus S domni Dalmatii fratris Hu[m]berti S Petri de Varennas S Umfredi de Marcham S Bernardi de Marciaco