Charter Document - 02173582
Charter Number: 02173582
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1081
Date Type: Internal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1081
Date Type: Internal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
In nomine Domini ineffabilis Patris et Filii videlicet et Spiritus Sancti unus in Deitate et trinus in unitate quo eternus et quo equalis Christus Deus et Dominus ante secula genitus et per omnia regnans seculorum secula Amen In cujus nomine ego Adefonsus divina gratia imperator totius Yspanie scire facio et patule dico vel discerno ut quicquid legerit vel audierit vera esse firmentur et constanter redarguatur Ideoque non est enim dubium sed multis manent nam eo quod sub divino ministerio in quo regiatur universa Deus qui cum esset in principio in verbo voluerit fieri ad tempus matris Virginis filius duabus naturis subsistentibus ut videretur in mundo Deus ex quibus et Spiritus Sanctus est processus qui unus in trinitate regnat semper [in] secul[or]um secula Deus et ideo jam dictus ego Adefonsus imperator vobis patronibus meis sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniacensis sive Hugonius abbas vel omnium collectuum monachorum que in hunc locum modo sunt vel futuri fierent spiritum meum gratum et dilecto animo pro remedium anime mee vel parentum meorum dono atque offero vobis monasterium meum proprium vocabulo Sancta Columba que abstraxi ex parti meum regalentum et successi de habitum et parentum meorum et ipsum monasterium jam dictum jacet in provincie Castelle et est intus urbe Burgos juxta de ipsam viam qui discurrit ad Sancto Jacobo Concedo vobis hunc monasterium jam dictum cum omnes adjunctionibus vel hereditates ejus tam heremus quam etiam et populatas sive terras et vineas et ortos vel molinos etiam omnes ingressus vel regressus ad ubique pars vel quomodo est concluso atque designato per suis locis et antiquioris terminis ubi eum potueritis invenire ab omni integro vobis do per manus dilectissimus meus atque fidelissimus vester frater Rodbertus ut Dominus tribuat mihi proinde beatam vitam et requiem sempiternam in celestibus regnis Et non permitto ut eum vendatis nec donetis ad nullus homo de hoc mundo nisi in ipsum domum de Sancti Petri Cluniacensis serviat usque in perpetuum Precipio vel eicio ex eum scurro fixi regali ut non intret ibi nec vituperet januas ejus non pro rausso non pro homicidio non pro fossataria neque pro ad nuda neque pro ulla qualecumque supposita mala set permaneat partique vestre inleso et intemerato et per cuncta secula confirmato Ita atque ab hoc die et tempore sit ipsum monasterium jam dictum de meo jure regale abraso et in dominio et potestate hunc locum Sancti Petri et Pauli Cluniacensis sit tradito et confirmato Si quis sane quod oportet et fieri minime credo aliquis homo contra hunc factum meum ad inrumpendum venerit vel vituperate voluerit tam regi hac potestas quam populorum universitas quisquis ille fuerit qui talia admiserit maledictus permaneat ad fidem Christo et cum Juda traditore arsuros pars penas lateat in eterna dampnatione et post damna temporalia conponat vobis in duplo vel triplo quantum calumpnia miserit et exsolvat ad parte regis auri talenta III et hujus factum nostrum plenam habeat roborem Facta series testamenti die quod erit II idus maii era ICXVIIII Ego Adefonsus divina gratia imperator totius Yspania qui hunc testamentum fieri jussi et legente audivi propter remedium anime mee et parentum meorum vobis sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniacensis et Hugonis abbatis vel omnium collectum monachorum que modo hic sunt vel futuri fuerint manus meas injecit signum et offero vobis hunc testamentum cum ipso monasterio Sub Christi nomine Hurracha prolis Fredinandi regis et Sancia regina filia qui et confirmavit Sub ejus imperio Elvira simul ejus filia confirmavit