utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173587

Charter Number: 02173587
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1081
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Ego Rostangus licet indignus tamen appellatus Aquensis archiepiscopus et meus germanus frater Amelius et ejus filii Poncius Raimundus Wido Gauzfredus Bertrannus communi voto rogamus omnes fideles Christi presentes et futuros ut pro illa caritate qua ipsi Deo jubente unusquisque proximum suum sicut se ipsum diligere debet pro illa caritate faveant et suffragentur ad hanc actionem nostram et donationem que in textu hujus carte adnotata videtur De nostro namque patrimonio et hereditate nostra habuimus quoddam monasterium quod et parentes nostri de alodo suo fundantes construxerunt situm in diocesi Arelatensi et in territorio castri item nostri quod Fossas appellatur et in ipso monasterio memoria beatissimorum Christi martirum Gervasii et Protasii precipue honoratur Quod cum vidissemus quia non regulariter nec secundum Deum esset ordinatum visum est nobis id maxime expedire ut pro amore Christi omnem secularem potestatem quam hucusque habuimus super idem monasterium ex toto dimittamus et quantum in nobis est in potestatem et donationem solius Dei et sanctorum ejus conferamus Idcirco absolute et sine omni conditione prefatum monasterium cum omnibus rebus ad se pertinentibus donamus et delegamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ecclesie Cluniacensi omnino in proprium et perpetuo jure tenendum et possidendum ita ut nullus mortalium quicquam ibi potestatis habeat nisi domnus Hugo abba Cluniacensis et ejus successores In illorum manu et in consilio illorum et arbitrio sit per omnia ordinatio monasterii ut abbatem et patrem monasterii quemcumque ipsi voluerint mittant Et hoc donum facimus pro remissione peccatorum nostrorum et pro anima patris nostri et matris fratrum nostrorum defunctorum et specialiter pro anima nostri germani fratris Widonis jam defuncti ut Christi misericordia a vinculo eam absolvat peccatorum et requiem ei sempiternam concedere dignetur Actum anno Dominice incarnationis millesimo octogesimo I domno Gregorio septimo Romane ecclesie et apostolice sedi presidente + Signum domni Rostagni Aquensis archiepiscopi Signum Bertranni comitis qui dedit et firmavit S Amelii de Fossis Uxor ejus Garsia firmavit Poncius de Fossis et Wido frater ejus et Gauzfredus et Bertrannus fratres firmaverunt Guido de Currives et fratres ejus firmaverunt Faraldus de Castello Duplo Frater Baltugatus et Hugo presbiteri firmaverunt Hugo Umbertus et Wido frater ejus firmaverunt Hugo Ysona et frater ejus firmaverunt Hugo Geraldus et fratres ejus firmaverunt Dodo et filii ejus firmaverunt Raimundus et filii ejus firmaverunt Fulco de Fossis et Pontius Signoritus et Wilelmus Poncius firmaverunt Poncius Isnardus et frater ejus firmaverunt Poncius Geraldus de Fossis firmavit Petrus de Fossis firmavit Hugo Wilelmus de Arcis firmavit Poncius Lanbertus et Amelius Eldebertus firmaverunt Ismido de Madalgas firmavit Fredus de Zaturre firmavit Petrus Leutaldus firmavit Bermundus Mataronus firmavit Wilelmus Amelius firmavit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter