utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173590

Charter Number: 02173590
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1082
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Dominus Jesus Christus novus homo in mundum venit nova precepta dedit relinquens nobis exemplum ad nostram salutem Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum Hic sicut venit occultus ita veniet manifestus sicut venit redimere ita veniet judicare dolor sine consolatione impiis gaudium sine [fine] justis Hoc judicium ante occulos habens ego Ripertus filius Precipie et uxor mea Beatrix cum filiis nostris Riperto Isnardo Petro Raimbaldo Ugone donamus Deo et Sancte Marie et Sancto Petro Cluniensis de nostra hereditate in Monte Albionis in episcopatu Sistaricensi pro animabus nostris et parentum nostrorum totum et integrum territorium de Leboret e del Vorze aissi com se parte ab aquel de Barret e de Melacera e de Sancta Trinitat e de Vilaseca e de Peira Rossa et de Vila Petote e Derredorter Sane si quis aut ego aut ullus homo aut femina de propinquis parentibus nostris aut quicumque homo qui contra cartam vel donationem istam ire aut agere vel inrrumpere voluerit non valeat vindicare quod repetit sed ira Dei maneat super eum et cum Juda traditore et Dathan et Abiron sit in infernum et habeat lepram sicut Naaman Syrus et a cunctis catholicis sit anathematizatus et a Deo Patre et Filio et Spiritu Sancto et Petro et Paulo et Andrea sit maledictus et postea ante omnes reges et presides firma et stabilis permaneat omnique tempore Facta carta ista in mense januario luna XV anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo LXXXII S Riperti S Karoli Sistaritensis episcopi qui hanc cartam fieri jussit S Beatricis S Riperti S Isnardi S Petri S Raembaldi S Ugonis S Petri Bermundi S Petri Laget S Bonefacius de Cizeresta et uxor sua Odila et filiis suis Wilelmus atque Boso
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter