utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173609

Charter Number: 02173609
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1085 - 1086
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Quoniam consuetudinarium est et a predecessoribus nostris ad nos usque perductum ut ea que rata atque indissolubilia teneri vellent fideli litterarum custodie commendarent eadem usi ratione que infra scripta sunt ne quandoque delerentur oblivione litteris studuimus comendare Ego igitur Rotbertus sancte Dei ecclesie Lingonensis episcopus precibus Cluniacensis abbatis Hugonis monachorumque ejusdem loci ammonitus atque rogatus nullo interveniente mercimonio nulla teste Deo suffragante pecunia consilio Lingonensis cleri ecclesiam de Arcu premissis Cluniacensis ecclesie fratribus concedo possidendam ea videlicet conditione ut salvum et integrum in ea perseveret jus Lingonensis ecclesie suis videlicet temporibus parate et eulogie reddantur archidiacono et archipresbitero debito servitia impendantur Illud etiam precipue huic conditioni adjungimus quod si pro aliqua facta injuria bannum episcopalem audierint neque capellanus neque monachus inibi divinum presumat exhibere offitium Quicumque igitur hoc donum infringere presumpserit non tantum iram Dei incurrat verum etiam nostri vinculo anathematis subjaceat donec de presumptione facta digne satisfaciat Facta sunt hec Gregorio papa existente Philippo regnante Rotberto Lingonis episcopante Stephano cancellario dictante S Gozelini archidiaconi S Girardi archidiaconi S Hugonis archidiaconi S Girardi archipresbiteri S Amalrici decani S Norgaudi archidiaconi S Warnerii archidiaconi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter