Charter Document - 02173629
Charter Number: 02173629
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1087
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1087
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
In nomine Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti Notum sit cunctis sancte Dei ecclesie catholice fidelibus presentibus et futuris quod ego Aremburgis uxor Vualcherii de Salins timens diem juditii et penas ignis eterni flammasque inextinguibiles recognosco me multum peccasse contra Deum et sanctos ejus ideoque ego supradicta femina mortis timore perterrita volo Deum et sanctam ejus genitricem omnesque sanctos ejus placare videlicet de hereditate mea dare elemosinam Christi pauperibus quia ipsa Veritas clamat in Evangelio dicens Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et in alio loco Dominus dicit Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis ut vos recipiant in eterna tabernacula Unde ego pro Dei amore et aliorum sanctorum et pro anime mee remedio omniumque meorum parentum dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo locoque Cluniacensi cui domnus Hugo abbas prodesse ac preesse videtur fratribusque ibidem Deo servientibus presentibus et futuris videlicet dono duos mansos unum in villa Parcei quem tenet Grimoldus cum suis appenditiis videlicet campis vineis pratis silvis culto et inculto cum omnibus que ad ipsum pertinent mansum sine alicujus calumpnia Item dono alium mansum in villa Pollei cum his que ad ipsum respiciunt Si quis autem hanc donationem infringere voluerit [quod absit] nisi ad satisfactionem venerit sit anathema maranatha S Aremburgis que donum hoc fecit et testes firmare rogavit S Vuilelmi filii sui S Arberti filii ejus S Ascherii S Vualterii filii ejus de Salins