Charter Document - 02173630
Charter Number: 02173630
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1088
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1088
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Ego Aimericus comes filius Astenove comitis recogitans apud memetipsum me pauca bona plurima mala fecisse insuper remordente conscientia senciens me inter cetera mala que commiseram nimis esse culpabilem propter quoddam monasterium Beatissimi Lupertii martiris in pago Elisano constructum mei videlicet juris quod Bernardus comes proavus meus monastico ordini tradiderat ut monachi ibi regulariter viverent quod per multorum annorum curricula fecerunt sed tepescente monastico fervore propter exuberantem quorumdam nequiciam monachorum seculariter illic viventium ad tantam meis devenerat temporibus confusionem et ignominiam ut taceam nefanda quibus illic inhabitantes implicabantur unusquisque quod habere poterat non commune set proprie proprium esse diceret accepi omnipotentis Dei inspirante gratia consilium cum venerabili archiepiscopo W[illelmo] Ausciensi qui sepius me pro hujusmodi terribiliter increpabat dicens me reum esse dampnandumque fore in extremi judicii die ut ad pristinam religionem illud redigerem et dignitatem Quod consilium placuit uxori mee Evierne et filio meo Astenove et fratri meo Bernardo et uno consensu pari affectu non dissimili devotione cum consilio et voluntate vicecomitis Petri de Gavaried et aliorum terre nobilium dedimus predictum monasterium pro redemptione animarum nostrarum et parentum nostrorum cum omni libertate et quidquid ad ipsum locum pertinet Deo et Beato Petro et domno Hugoni abbati Cluniacensi successoribusque ejus in manu domni W[illelmi] archiepiscopi Ausciensis in loco et vice domni abbatis ad regendum et possidendum perpetualiter ut sit ab hac die et deinceps juris Beati Petri Cluniacensis cenobii quemadmodum est monasterium Beati Orientii quod est situm in suburbio Auscie civitatis quod nos similiter dedimus Deo et Beato Petro et domno Hugoni abbati Cluniacensi quatinus per illius et seniorum Cluniacensium orationes peccatorum nostrorum mereamur invenire remissionem Hoc tantum volumus ut quia uterque locus ad nos pertinet et sub nostra potestate et tuitione consistit ille qui locum Beati Orientii per manus abbatum Cluniacensium tenuerit monasterium Beati Lupercii [martiris] apud Elsam constructum teneat regat et ordinet ad honorem et gloriam omnipotentis Dei Fuit enim quondam similiter sub potestate et ordinacione abbatis Beati Orientii Fecimus autem hanc donationem Deo et beato Petro sicut predictum est in manu domni W[illelmi] archiepiscopi anno [incarnationis Dominice] MLXXXVII in Romana ecclesia presidente papa Urbano regnante Philippo rege Francorum Visores et laudatores hujus negotii fuerunt hi Petrus de Big prepositus Beate Marie Sancius archidiaconus de Big Willelmus prior Sancti Genii Bernardus capellanus archiepiscopi hujus carte scriptor Petrus armarius Beati Orientii Raimundus Bernardus miles frater archiepiscopi Bernardus miles de Pordelano Bellus miles de Casa Nova et Bernardus filius ejus et Catellus frater ejus Wilelmus Garsias miles ipsius loci Garsia Bernard miles ejusdem loci et quam plurimi alii