Charter Document - 02173640
Charter Number: 02173640
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1090
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1090
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Sciant qui sunt et qui futuri sunt quod Wichardus de Besorniaco dedit Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus quamdam condamineam quam habebat in Cavina de Morlac teste Joceranno de Bainis qui Jocerannus fideijussor extitit ut filius ejusdem Wichardi Gaufredus hoc laudaret Hunbertus de Salier quoque et Ubertus Ungro hoc laudaverunt et auctorizaverunt Item sciendum quoniam Engelbertus de Curtevaz et Jocerannus frater ejus dederunt Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus mansum Landaldi auctorizante Humberto de Borbono de cujus capite erat et filii Wichardi de Bicei Bernardus et Guilelmus hoc laudaverunt et [con]cesserunt qui de Hunberto de Borbonio illud habebant et Gaufredus de Vessandone et Girbertus hoc similiter laudaverunt et concesserunt qui de filiis Wichardi de Bicei hoc possidebant Sciendum quoque quod Jocerannus Rainerii dedit Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus salvamentum quod habebat in manso Deusdet et salvamentum quod habebat in manso Johannis de Porta Teste Hunberto de Curtevas