Charter Document - 02173654
Charter Number: 02173654
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Bequest
Date: 1090
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Bequest
Date: 1090
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Quoniam abundante iniquitate et frigescente caritate a nonnullis quodam injuste calumniando usurpantur cauta consideratio anteriorum previdit et reperit scripta et nota mina literarum ut quia pro conditionis humane incerto statu cunctis mortalibus inevitabiliter determinato semperque se presentes nequeunt exhibere literis saltim valeant ad posterorum memoriam atque sensum acta sua dictave transmittere sive deducere Ergo ego Sigaldus tenens ea tempestate prioratum Cluniacensis religiosi cenobii in comparatione quam ab illis de Monte Merlaco cum consensu fratrum nostrorum ac laudatione hujus patrie nobilium feci de honore Berziacensi quid calumpnie prius et postmodum quid verpitionis insurrexerit nolo latere presentes et futuros cujusque gradus et conditionis Walterius et Artaldus de Berziaco extotam nobis silvam calumpniabantur sed postea facto inde placito accepit a nobis Artaldus centum solidos summam de quibus Walteterius habuit XX solidos insuper etiam uxor ipsius Artaldi auri unciam ac medietatem ab omni infestatione liberam nobis et cunctis Cluniacensibus fratribus perpetuo possidendam absque ulla calumpnia aut consuetudine mala dimiserunt tali tenore vel conventione ut duo ibi ponantur forestarii unus ab ipsis et alter a nobis quique tamen utrique parti faciant jusjurandum unanimitatis et fidelitatis