utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173657

Charter Number: 02173657
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1053
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Quamvis apostolica pronuncient verba quod non sit nisi a Deo potestas aliqua tamen de reprobis sermo divinus per prophetam indicat dicens Ipsi regnaverunt sed non ex me principes extiterunt et non cognovi Idcirco Poncius Tolosane urbis comes ne in numero male regnantium a justo arbitre Deo districte quasi non ab eo agnitus dijudicer communi ac salubri consilio uxoris mee Adalmodis comitisse ac principum mihi subditorum venerabilis scilicet Bernardi Katurcensis episcopi necnon Gauzberti abbatis nominati Willelmi quoque ac Fulconis fratris ejus consultu decrevi ut abbatia Sancti Petri Moysiacensis cenobii quam ego hactenus et parentes mei seu predecessores mei comites Tolosani de manibus regum Francorum visi sumus in fevi jure habere et possidere deinceps in Dei servicio rectius diligentiusque custodiatur Quapropter volo ut cunctis meis successoribus patescat quod ego prenominatam abbatiam Sancti Petri Moysiacensis cenobii omnipotenti Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo dimitto necnon et seniori karissimo domno Hugoni abbati Cluniensi sive cunctis successoribus suis in loco Cluniacensi futuris secundum regulam Sancti Benedicti ordinandam in perpetuum trado coram testibus Si quis autem parentum vel successorum meorum aut quicumque hominum post finem meum sive post discessum Gauzberti principis illius qui secundus a me in abbatia illa nunc esse videtur et abbas vocatur hanc meam cessionem disrumpere quocumque modo adtemptaverit quod fieri omnimodo sub obtestatione judicii Dei prohibeo omnipotentis Dei virtute examinandum et pape Romano necnon et Francorum regi ad quorum tuicionem locus prefatus Moysiacus pertinet distringendum relinquo Ego vero hanc inscriptionem cessionis in manu jam dicti abbatis domni Hugonis adstante omni conventu ejusdem monasterii cui preest mea electione et prenominati Bernardi Caturcensis episcopi ad cujus diocesim attinet locus iste consecratione Durannus abbas et monachus Cluniacensis in die sollempnitatis sanctorum principum apostolorum Petri et Pauli manu ore corde confirmo atque corroboro Bernardus episcopus Caturcensis firmavit Adalmodis comitissa firmavit Gauzbertus abba firmavit Willelmus cognomento Miscensmalum firmavit Fulco frater ejus firmavit Datum sub die III kal junii III feria regnante Philippo rege Francorum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter