utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173660

Charter Number: 02173660
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1088
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum Dei Hugoni abbati Cluniacensi [] Venerabilem fratrem nostrum Bernardum Toletane Ecclesie presulem tam pro tue postulatione dilectionis quam pro ipsius reverentia religionis et Toletane Ecclesie honore reverenter excepimus Ipsi etiam ad sedis apostolice et Romane Ecclesie ut matris omnium majestatem quemadmodum dignum est devote ac simpliciter concurrenti antiqua Ecclesie sue prout rogasti munimenta concessimus et privilegii nostri paginam pristina plenam dignitate libenter indulsimus Primatem episcoporum omnium qui in Hispaniis sunt effecimus et queque super eo tua nos charitas flagitavit cum pallii datione contradidimus Tibi ergo par est amoris nostri studio respondere et nostris ac Romane Ecclesie auxiliis fideliter deservire Nos enim et precipua te ac fratres tuos affectione diligimus et omnia monasterii vestri loca ubi liberum fuerit in nostre specialiter manus protectionem suscipimus ita ut nec episcopus quilibet nec legatus nisi cui a nobis idipsum specialiter injunctum fuerit preter voluntatem tuam de vestris audeat negotiis judicare salvo tamen jure episcoporum quod in eis hactenus habuisse noscuntur Vos ergo nostri semper in omnibus vestris ad Dominum precibus memores sitis et sicut nos vos et vestra specialiter fovemus ita vos nos apud Dominum spiritualiter commendare curetis nosque ac Romanam Ecclesiam ubi oportet et ubi facultas est adjuvetis Dominus omnipotens sua nos gratia foveat conservet ac protegat Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter