utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02183870

Charter Number: 02183870
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1108
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Paschalis episcopus servus servorum Dei dilecto filio Lamberto Sithiensi abbati venerabilis monasterii Sancti Bertini ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Ad hoc nos disponente Domino in apostolice sedis servitium promotos agnoscimus ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire et ei obedientes tueri ac protegere prout Dominus dederit debeamus unde oportet nos venerabilibus manum protectionis extendere et servorum Dei quieti attentius providere Igitur pro beati Bertini confessoris reverentia Sithiense monasterium cui Deo auctore presides quod videlicet idem beatus Bertinus in honore apostolorum Petri et Pauli fundasse cognoscitur et omnia ad ipsum pertinentia sub tutela apostolice sedis excipimus et a cura ejusdem monasterii quam fratres monachi Cluniacenses per fratrem nostrum Joannem Taruennensem episcopum seu per Robertum comitem Flandrie seu per te capitulo tuo et Taruanensi inconsulto quod nullatenus fieri debuit sibi dicunt esse concessam nos communicato consilio cum fratribus nostris episcopis et cardinalibus super his que presenti decreti confirmatione statuta sunt privilegiis eorum qui super hoc se habere affirmant dictante justitia cassatis ipsos apostolica auctoritate absolvimus et sicut coram nobis judicatum est prefatum monasterium et abbatem loci in antiquo sue libertatis et immunitatis genio continue permanere decernimus Universa igitur ad ipsum legitime pertinentia nos largiente Domino tibi tuisque successoribus decreti presentis assertione firmamus scilicet in Taruanensi parochia eidem monasterio adjacentes videlicet ecclesiam Sancte Margarete ecclesiam Sancti Joannis Sancti Martini ecclesiam de Herbela ecclesiam de Peternessa ecclesiam de Torbodeshem sicut retroactis temporibus ab omni episcopali redditu liberas Confirmamus etiam vobis ecclesiam de Broburg cum capellis suis ecclesiam de Graveninga et de Lo ecclesiam de Arkes cum eadem villa ecclesiam de Poperingehem cum eadem villa ecclesiam de Stenkerka ecclesiam de Brusele ecclesiam de Scales ecclesiam de Boveringhem cum villis earum villam de Aldenfort et de Ostresela et de Rokestor cum terra quam emisti ab Arnoldo de Wenti et aliis terris adjacentibus allodium quod Clarenbaldus dedit in villa Lustingehem ecclesiam de Coieka et ecclesiam de Helcin cum villis earum et partem ecclesie de Walnas ecclesiam de Locanes et Aquina ecclesiam de Hunela cum eadem villa altare de Merchem quod venerabilis Joannes episcopus vobis concessit In Noviomensi parochia Kanetecurtin In Torvanensi ecclesiam de Rokeshem ecclesiam de Hetlingehem ecclesiam de Hitlingehem de Westkerke et decimam de Clemeskerke in Coloniensi parochia ecclesiam de Frekena ecclesiam de Gildestorp cum appenditiis earum Ex quibus precipimus ut nulla per episcopos vel eorum ministros exactio quibuslibet occasionibus exigatur salvis episcoporum annuis redditibus ecclesiam quoque de Coclers quam Baldricus Tornacensis Ecclesie episcopus tibi tuisque successoribus ordinandam una cum altari de Rusletha omni exactione liberam tribuit preter decem solidos denariorum qui singulis annis de Rusletha episcopo persolvuntur Porro abbatis subrogationem penes monasterium Sancti Silvini apud Alciacum juxta preteriti temporis morem in vestra semper concedimus dispositione persistere Stationes autem apud vos publicas per episcopum omnino fieri prohibemus nec frequentius ibi nisi ab abbate vocatus fuerit veniat ne in servorum Dei recessibus popularibus occasio prebeatur ulla conventibus ac simpliciores ex hoc animos plerumque quod absit in scandalum trahat Statuimus autem ut in omnibus parochiis vestris nullus ecclesiam vel monasterium refragante voluntate vestra edificare vel edificatam tenere presumat nullusque presbyter sive clericus in ecclesiis vel capellis vestris sine vestro assensu per se vel per vim alterius licentiam habeat permanendi aut aliquot ibi officium assumendi si quando vero quod absit vestre dioecesis episcopum vel catholicum non esse vel apostolice sedis gratiam et communionem non habere contigerit fratres vestros ordinationis gratia ad catholicum episcopum transire permittimus et in communi parochie interdicto clausis ostiis secrete divina officia celebrare Demum totum illud atrii spatium quod ab omni basilice vestre parte usque ad medium Agnionis fluvii cursum interjacet nos Ecclesie vestre presenti decreto firmamus cum piscariis Mera et Grath Mardic et Strangnerh et Laugha et terris adjacentibus cultis sive incultis prout priscis temporibus possedistis Nemini vero facultas sit idem cenobium temere perturbare aut quecunque ipsius sunt vel fuerint quibuslibet occasionibus auferre sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii Datum Laterani per manum Joannis sancte Romane Ecclesie diaconi cardinalis et bibliothecarii VIII Kal Junii indictione decima quinta anno Dominice Incarnationis millesimo centesimo septimo pontificatus autem domni Paschalis secundi pape nono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter