utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02183874

Charter Number: 02183874
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1108
Date Type: Internal, A.D., Abbot-Prior, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Notum sit amantibus veritatem et pacem quod Hugo Ledbaldus miles res aliquas juris sui hoc est quicquid habebat in Kyasouto Maringo Kyarneto et in ea villula quam dicunt Valles cum pertinentiis illarum totum deposuit in vadimonium ad Marciniacum monasterium ancillarum Dei per manum Widonis monachi cognomento Ruil qui eo tempore sub domno Hugone abbate Cluniacensi prior Marciniacensis erat A quo Widone Hugo Ledbaldus ipse pro vadimonio isto quingentos habuit solidos Quod vadimonium tali tenore positum est ut si Hugo Ledbaldus ipse ante mortem suam id redemptum non habuisset jam deinceps omni tempore ad predictum monasterium Marciniacense jure perpetuo pertineret Testes sunt Willelmus archipresbiter Robertus clericus cognomento Ruil et alii atque alii Sic habuerunt sic possiderunt fratres vel sorores Marciniacenses vadimonium illud in vita Hugonis Ledbaldi et post mortem ejus Verumtamen Hugo miles filius Bernardi de Kiachedo qui videlicet Hugo de Calvomonte appellabatur quique predicti Hugonis Ledbaldi filiam Lucam nomine duxerat uxorem ac per hoc terras honoremque patris puelle possedit vadimonium illud calumpniari presumpsit Hinc etiam ipsos Ma[r]ciniacenses aliquandiu molestavit Ad postremum tamen venit ante domnum Hugonem abbatem apud Cluniacum ibique deposuit reliquit werpivit totam omnino calumpniam totamque calumpniandi occasionem in manu predicti abbatis et tam de sua parte quam etiam de parte uxoris sue de cujus capite res erat laudavit et confirmavit ad Marciniacum coram multis testibus totam terram que fuerat Hugoni Ledbaldo in prenominatis villis hoc est Kyasouto Maringo Kyarneto et in alia villula quam dicunt Valles de qua magis calumpnia orta videbatur Hanc igitur terram cum viris ac feminis incolentibus eam cum servis et ancillis cum vineis pratis silvis ac nemoribus cum aquis aquarumque decursibus cum universis usibus ac pertinentiis suis concessit Hugo filius Bernardi de Kyachedo et collaudavit et condonavit quantum ad se vel ad uxorem suam Lucam nomine Hugonis Ledbaldi filiam pertinebat Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum et ad Marciniacum Fecit autem werpitionem istam vel laudamentum Hugo ipse genu flexo ante domnum Hugonem abbatem per baculum ipsius senioris in manu ejus Duo autem monachi hoc est Seguinus et Wichardus qui precepto domni Hugonis abbatis res Marciniacenses procurabant assensu ac voluntate abbatis sui dederunt sepe dicto Hugoni qui dicebatur de Calvomonte pro werpitione ista vel laudamento quingentos solidos et consiliarius ejus centum et uxori ejus quare de ipsa res veniebant unum mantellum et unum pellicium varium Placuitque de tota causa et pacificatione inter se facta cartam describi istam ad stabilimentum rei ad monimentum posteritatis Testes sunt multi De monachis Bernardus camerarius Cluniacensis Odo Arpinus qui dicebatur Bituricensis Seguinus Nivernensis Wichardus Marciniensis Willelmus qui fuit archipresbiter qui et superius testis scriptus est Lucas armarius Pontius decanus et Lambertus Bernardus Dalmatius Jureth Hugo Albertus et ceteri De militibus Hugo ipse de Calvomonte cum quo res acta est denique Gaufridus de Marchisot Jocerannus de Centarbens Hugo de Centarbens Petrus de Civione Garulfus de Orvals Hubertus Rufinus Artaldus de Seziliis Bernardus Jacob Alcherius de Marchisot De burgensibus vel servientibus Durannus de Sancta Maria Rodulfus Constabulus Gaufridus Vincentius Benedictus Ledbaldus Tedbaldus Girardus Auritus Robertus de Sancto Juliano Robertus Crispinus Geraldus et alii atque alii Quia vero sepedicti Hugonis uxor in placito ante abbatem apud Cluniacum presens non fuerat die altero apud Patriciacum ubi ipsa tunc manebat placitum totum quod presens continet carta laudavit et quantum ad se pertinere poterat confirmavit et corroboravit et in hoc testes sunt in primis Hugo ipse maritus ejus et alius Hugo cognomento Potardus Wido de Paredo Seguinus de Culminis De monachis vero Wichardus Martinus et Bernardus de Monte qui et superius conscripti sunt Facta est hoc primo apud Cluniacum secundo apud Patriciniacum anno Dominice incarnationis millesimo CVIII indictione I epacta VI concurrente III sub domno Paschali papa II anno ordinationis domni Hugonis Cluniacensis abbatis LX Albertus Teutonicus scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter