utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02183885

Charter Number: 02183885
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1109 - 1149
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sanctissimo Patri ac domino domno P Dei gratia Cluniacensi abbati totique cetui ejus cure commisso A[] Asturicensis consul ejusque uxor E[] salutem et obedientiam Quoniam quidem divina providentia noluit nobis carnales donare filios nec filias unde multimodas illi referimus grates quibus post vitæ finem res cum hereditate nostras relinqueremus dignum duximus consulente nobis atque monente post Deum pio episcopo Secobiensi domno videlicet P[etro] omnipotenti Deo qui dedit et æcclesiæ vestræ vobis pater et successoribus vestris cunctam substantiam nostram nosquemet ipsos tribuere hoc modo Viventes itaque vestris vestrorumque sanctissimis orationibus nos commendamus monasterium quoque in sancti Salvatoris honore in Asturia fundatum quod de nostrorum parentum servitute peccuniis non modicis traximus liberum vobis cum bono honore ut diximus damus tali conditione ut nulli abbati nulli priori unquam obediat nisi Cluniaco et Cluniacensi abbati Post obitum vero mortis eidem monasterio quicquid possidemus et possidebimus hereditario jure in remissionem omnium peccatorum nostrorum ordinamus Domnum igitur G[] quem æcclesiæ vestræ in Villa Franca prefecistis quia virum sanctum in divinis et humanis prudentem denique in omnibus vobis utilem esse scimus prefato in monasterio donate quasi priorem nobis et[] vestrum camerarium ad nostras partes transmittite qui hoc in negotio nobis consulat et in aliis quæ litteris commendare nolumus proficiat Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter