utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02183892

Charter Number: 02183892
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1110
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Suggestione quorumdam fidelium virorum maxime tamen vestrorum qui mecum morantur sepissime edoctus non adeo valere nec ita gratum esse Deo quod post mortem tribuitur quam quod ante obitum largitur vivens et salutem corporis mei habens ego Teodoricus Cluniacensis ecclesie servus consilio uxoris mee et liberorum meorum in presentia vestri deliberare cupio quid pro anime mee remedio daturus sim in elemosina sanctis apostolis Petro et Paulo Definio igitur me daturum quam cicius Deus dederit animum in villa que Besenga vocatur undecim quarteria alodii vestita hominumque et ancillarum pertinentia quinquaginta et tria capita terram insuper dominicam ad excercendum quantum aratro sufficit obtimam in redditione frumenti et ordei pratum quoque quantum competit bobus aratri est quoque ibi molendinum cujus reditus valet duodecim modios frumenti per annum nemus etiam ejusdem alodi reddens in unoquoque anno consuetudinarios XXV solidos Census autem predictorum quarteriorum est viginti solidorum Hujus autem alodii bannum et questum placitumque ad libitum teneo Sanctitatem autem vestram si quid umquam in me vobis placet quatinus domnum Golbertum quem nobis huc usque permisistis deinceps firmiter habere promittatis quoniam ortatu ipsius et que presencialiter do et que in posterum dare dispono meliorare spero Posco etiam ut alium fratrem bene morigeratum quia sic loco nostro expedit et solacio ei sit nobis tribuatis sacerdotem
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter