utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02183912

Charter Number: 02183912
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1114
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Paschalis Episcopus servus servorum Dei dilectissimo filio Pontio Cluniac Abbati salutem et Apostolicam benedictionem Cum differentiam donationum que per Dei gratiam fidelibus dantur enumeraret Apostolus subjunxit dicens Dilectio sine simulatione Odientes malum adherentes bono caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem prevenientes Hanc sine simulatione dilectionem fili charissime circa personam tuam per Dei gratiam conservantes et fratrum quibus Deo disponente prelatus es charitatem diligentes honoris te privilegio prevenire decrevimus Odientes siquidem malum bono vos adherere gaudemus Deum quippe in vobis diligimus a quo bonum omne procedit Monet enim Psalmista dicens qui diligitis Dominum odite malum Igitur concessionem predecessoris nostri felicis memorie Urbani secundi quam predecessori tuo venerabilis memorie Hugoni Abbati contulit super Mitre Dalmatice chirothecarum et Sandaliorum usu in octo precipuis festivitatibus obtinendo nos tam tibi quam successoribus tuis confirmamus Preterea tibi eorumdem insignium usum personaliter singulis festis concedimus quibus hymnus Angelicus a vobis inter Missarum solemnia decantatur Ad exprimendam etiam sine simulatione dilectionem et honoris preventionem Dalmaticam qua nos indui solebamus tue dilectioni donavimus ut nostre dilectionis memor et malum semper odisse et bono indesinenter adherere et fratres tibi commissos studeas semper in Domino diligere et ad Conventum Dominice Congregationis in idipsum efficacius incitare Datum Anagnie per manum Joannis S R E Diaconi Cardinalis VII Idus Novembris Indict VIII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter