utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02183939

Charter Number: 02183939
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1119
Date Type: Internal, A.D., Abbot-Prior, Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Notum sit omnibus veritatem amantibus quod ego Willelmus et ego Petrus de Massauc dedimus pro remedio animarum nostrarum patrum et matrum nostrarum ac omnium parentum nostrarum in manus domni Pontii sancte Cluniacensis ecclesie venerabilis abbatis ad Montem Sancti Johannis ante castrum Gordonem et fratribus ibi Deo servientibus eis sine calumpnia cum omni auctoritate libertate et utilitate in pace perpetualiter in proprietatem possidendum illum nostrum mansum de Lacumba cum reditibus suis aquis aquarumque decursibus agris silvis et pratis Hujus nostre donationis testes sunt Rainaldus de Rufilac Giraldus de Lamutta Willelmus de Gordone et alii multi Actum publice apud castrum Gordonem die festivitatis sancti Johannis Baptiste anno Dominice incarnationis MC nono decimo anno autem domni Pontii abbatis ordinationis XI presentibus monachis Cluniacensibus Wichardo camerario Iterio de Bosca Bernuino capellano Scriptum per manum Hermanni domni abbatis notarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter