utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02183983

Charter Number: 02183983
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Mortgage
Date: 1125
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Facta precedentium litteris notificari solent memorie succedentium Unde presenti scripto posterorum noticie mandare precepi qualiter ego Willelmus de Borbono placitaverim cum domno Bernardo priore Cluniacense [] Cluniacensibus monachis de terris et hominibus infra nominandis de quibus calumniam eis faciebam scilicet de manso de Salornai de bosco de Mai de condaminis de Cincosc et de terra que jacet inter illas de quodam manso qui est apud Chassiacum quem dederat illis Humbertus Ungarus et Ardradus filius ejus cum hominibus in ipso manentibus de quibusdam hominibus qui sunt apud Sanctum Ypolitum et vocantur Chavio quos et quorum filios pro servis requirebam de hominibus qui sunt apud Amoniacum scilicet filii Bernardi Eschazer et de terra ipsorum De his igitur omnibus ego Willelmus de Borbo placitum habui cum predicto priore Bernardo apud Maciacum sub presentia multorum qui in fine cartule notati sunt anno Dominice incarnationis MCXXV et V idus julii In quo placito gerpivi in manu Bernardi prioris monachis Cluniacensibus perpetuo futuris quidquid juste vel injuste calumniabar in predictis terris vel hominibus vel in aliis de quibus in die ipsius placiti investituram habebant in episcopatu Matiscensi preter Durannum Asnel et filios ejus qui est apud Chaselas et preter Rotbertum de la Rocheta de quo adhuc placitandum est Concessi quoque illis atque donavi et per cartulam presentem quam fieri laudavi dono laudo et confirmo quidquid juris habeo in predictis terris et in predictis hominibus et in aliis hominibus vel terris de quibus in hac die investituram habent in episcopatu Matiscensi ut deinceps pacifice habeant et quiete possideant remota penitus omni calumnia ex parte mea vel posteritatis mee preter jam dictum Durannum cum filiis suis et Robertum Sed et de feudo Israel concedo illis et laudo quidquid poterint probare sibi concessum a patre ipsius vel avunculis seu a fratribus suis S Willelmi de Borbo qui hoc donum fecit S Bernardi prioris in cujus manu factum est S Bernardi de Meley S Wigonis decani Cluniacensis S Bernardi Ungri decani de Lordo S Stephani presbiteri de Cluniaco S Hugonis fratris ejus S Bernardi Grossi de Uysella S Achardi de Maciaco S Bartolomei militis de la Buyseira S Gaufredi de Saliaco S Algodi militis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter