utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02183989

Charter Number: 02183989
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1126
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei venerabilibus Patribus archiepiscopis episcopis baronibus et aliis fidelibus per Franciam Aquitaniam et Burgundiam constitutis salutem et apostolicam benedictionem Universe bonitatis inimicus diabolus ut religionem fratrum Cluniacensium cribraret sicut triticum expetivit Pontium namque ad perturbandos fratres divino famulatui mancipatos arrogantie spiritu tumidum de ultra marinis partibus unco ambitionis adduxit et ut ab eo monasterium Cluniacense occuparetur efficit Quamobrem dilectum filium nostrum Petrum diaconum cardinalem ad vos ex gremio sancte Romane Ecclesie dirigentes charitati vestre mandando precipimus ut ipsius consilio invasorem Pontium a Cluniacensi monasterio et obedientiis atque omnibus pertinentiis ejus eliminare summopere procuretis idem enim filius noster Petrus vice nostra in Pontium et in omnes fautores ejus anathematis confirmabit sententiam Dilecto vero filium nostrum Petrum Cluniacensem abbatem manu tenere et honorare curetis Data Lateranis VIII Kal Maii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter