utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02183990

Charter Number: 02183990
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1126
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei universis monachis et conversis ad Cluniacense monasterium pertinentibus salutem et apostolicam benedictionem Gravamur admodum quoniam sicut accepimus sacri collegii unitatem et statum religionis Pontius diabolico agitatus spiritu visus est ausu temerario perturbare Quamvis ergo ve sit homini illi per quem scandalum venit ad probationem tamen et purgationem bonorum necesse est scandala provenire vis enim et audacia militis in bello cognoscitur et fidei religiose constantia in adversis comprobatur Quocirca dilectum filium nostrum Petrum cardinalem ad vos e gremio sancte Romane Ecclesie dirigentes mandando precipimus ut in charitatis unitate firmiter persistentes eidem Pontio nullum omnino consilium vel auxilium prebeatis sed potius ab ipso tanquam a schismatico et invasore vos omnimodis abstinete Idem namque filius noster Petrus vice nostra in Pontium et in omnes fautores ejus anathematis confirmabit sententiam Precipimus autem ut dilecto filio nostro Cluniacensi abbati tanquam pastori vestro et animarum vestrarum rectori humiliter obedientiam et reverentiam exhibeatis Datum Laterani VIII Kal Maii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter