utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02183997

Charter Number: 02183997
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1127
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit tam presentibus quam futuris quod alodium de Flabaio quod ego Letardus et fratres mei et sorores et alii nostri heredes et comitissa de Claromonte et Olricus de Barro pro salute animarum nostrarum et antecessorum nostrorum Beato Petro Cluniacensis ecclesie contradidimus per presentem cartam libere possidendam cum omnibus suis appendiciis eidem ecclesie Cluniacensi confirmamus eo tenore quod singulis annis quinque solidos Catalaunensis monete predictus locus Cluniacensi ecclesie pro censu solvat et nulli ecclesie subjaceat Ut autem hoc stabile et inconcussum permaneat testes subscribuntur quorum testimonio facta libere ista traditio perhibetur Hugo Rogerus Gerardus Widricus Guido Jocelinus Bartolomeus Wiardus de Claromonte Dudo Balduinus Falco Helias Hugo Facta est hec carta Virduni ab Herberto Sancte Marie Magdelene scolastico et signata sigillo Henrici Virdunensis episcopi anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo XXVII presidente Romane sedi papa Honorio imperante Gallis Lotario Francigenis Ludovico Preterea ego idem Letardus de alodum meum de Hippe cum omnibus que ad alodum pertinent videlicet servos et ancillas post mortem meam et pro investitura do unum clientem nomine Hecelinum et X nummos annuatim monete currentis per patriam Inde sunt testes Bincelinus miles Dudo cliens et alii quamplurimi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter