utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184001

Charter Number: 02184001
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1128
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
In nomine sancte Trinitatis presentibus et futuris notum facimus quoniam Robertus Dalmacii filius iterum Roberti Dalmacii mansum de Columnis quem pater ejus Deo et Sancto Petro pro anime sue mercede contulerat et quem idem Robertus filius ejus sibi injuste vendicabat presencia bonorum virorum quorum nomina inferius posita sunt sub jurejurando in manus monachorum Sancti Petri Cluniacensis vuerpivit et omnino refutavit in manu scilicet Petri camerarii Bernardi cellerarii Hugonis de Cresciaco et Willelmi decani de Besorniaco mansum item de Mineria quem avunculus illius Dalmacius de Centarben Deo contulerat et quem predictus auferebat in quem malas consuetudines requirebat sub eisdem testibus in eisdem manibus sub dicto sacramento refutavit retentis ibi solummodo duobus bichetis de avena item molendinum de Vandenessa quod mater ejusdem Rotberti pro anima sua beato Petro obtulerat et quod ipse auferebat eodem quo prediximus modo sub testibus cum juramento condonavit nullis usibus ibi retentis excepto quod semel aut bis in anno si voluerit aut necessitas illi fuerit in aquis ejusdem molendini piscari debebit id tamen nunquam pro damno monachorum sive molendini facere temptabit eodem sacramento idem Rotbertus se obligavit et prepositus ejus Walterius et forestarius et cellarius ipsius quod super predictis mansis et molendino Beato Petro et suis integram teneant pacem et si eam aliquo modo fregerint infra XL dies postquam domnus abbas per se vel per suum quemlibet nuntium racionaverit eum emendare habebit et si hoc tam cito non poterit emendare se ipsum cum his qui secum juraverunt in castro Carella vel in Secegio obsidem dabit inde non exiturus absque licencia domni abbatis vel alicujus nunciorum ejus si prius non emendaverit Presentes testes fuerunt Leotbaltus de Digonia Ademarus Morellus Petrus de Civegnone Girardus filius Ledbaldi de Digonia Senebrunus Hugo Rabia Gauffredus de Villa Urbana Anselmus de Semeliaco Hugo de Valle Gerardus de Allento Jocerannus prepositus de Besorniaco Bernardus prepositus de Columnis et Bernardus filius ejus In villa de Columnis predictus Rotbertus Dalmacii malas consuetudines immiserat et convictus placito universa abdicavit predictorum manibus exceptis duabus currvatis in anno et una ligatura vel fasce feni ab uno quoque villano tali tamen qua scutarius ejus vel in collo suo vel in collo runcini sui possit portare pro his que supradicta sunt malis atque invasionibus predictus Rotbertus Dalmacii recepit a domno et venerabili Petro abbate Cluniacensi sex denariorum libras Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo XXVIII mense augusto feliciter Hanc kartulam Rotbertus Dalmacii fieri jussit VIII kalendas augusti in loco de Columnis in casa habitationis Bernardi prepositi in qua placitum definitum est
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter