utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184045

Charter Number: 02184045
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1134
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Sciant omnes pacis et veritatis amatores quod ego Achardus de Maciaco ego quoque filius ejus Achardus pro amore Dei et pro remissione omnium peccatorum nostrorum et antecessorum nostrorum quicquid juris in terra Hugonis de Balberico habebamus quam decanus de Masiliaco scilicet Joscerannus quoquo modo possidet donamus per manus ipsius Deo et sancto Petro et Cluniacensibus monachis preter quandam partem decime de Curcivedo quam michi ad habendum concedit Ut autem ab hodierna die et deinceps prefatam terram sicuti eam tenet predictus decanus et successores ejus quiete possideant sacramenti obligatione firmamus ne a nobis vel nostris sub appellatione juris amodo ullam calumpniam exinde paciantur Et si aliquis causa hujus juris eis molestiam fecerit absque nostrorum expensis eos exinde fideliter manu teneamus Factum est autem hoc apud Sanctum Mamertum XII kal octobris feria V anno ab incarnatione Domini MCXXXIIII regnante Philippo rege Francorum presidente Petro archiepiscopo Lugdunensi in presentia istorum virorum Gervasii Widonis Stephani monachorum Girbaldi Wichardi Arberti presbiterorum Wicardi de Marziaco et Bernardi fratris ejus Hugonis Sancti Prejecti Hugonis de Busseria Bernardi de Centarbenz Christiani de Roca Widonis de Piarderia Hugonis de Chasaltiart Duranni de Dardre Artaldi de Busseria militum Lebaldi Bernardi Manischal
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter