utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184050

Charter Number: 02184050
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1091 - 1136
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In Christi nomine ego Radulfus Dolensis castri per Dei misericordiam dominus memoria cunctorum fidelium tam presentium quam futurorum teneri volo quod de injuria quam fecerant homines mei Petro priori Najarensi et Andree monacho socio ejus pacem et concordiam cum eis feci per manum domini Vulgrini Bituricensis archiepiscopi Ego siquidem recognoscens culpam et injuriam quam fecerunt eis homines mei in presentia predicti domini mei Bituricensis archiepiscopi Vulgrini ad pedes eorum humiliter procidi et de illata eis injuria indulgentiam suppliciter postulavi Insuper et pro remissione ejusdem injurie et pro remedio anime mee atque parentum meorum concessi eis et condonavi ut deinceps quotiescumque res proprie conventus Cluniacensis seu res proprie conventus Marciliacensis per terram meam transierint de quacumque terra veniant in tota terra mea neque pedagium neque consuetudinem aliquam reddant sed et conductum meum ubicumque potestas mea et dominatio mea fuerit habeant Pro hac igitur concessione predicti monachi injuriam sibi illatam mihi et hominibus meis dimiserunt me quoque in societatem beneficiorum Cluniacensis et Marciliacensis monasterii susceperunt Prescripta autem consuetudinum mearum concessio uxoris mee F et omnium tam filiorum quam filiarum assensu confirmata est Et ut in posterum memoriter teneatur presentis scripti testimonio commendata est Huic concordie componende presentes affuerunt cum domino archiepiscopo clerici sui Goffridus cantor Bituricensis Guillelmus archidiaconus Dolensis Girardus archidiaconus Dunensis Seguinus archidiaconus Nerisanie Humbertus archipresbyter Bituricarum Johannes archipresbiter de Castello Mellani Signum Rodulfi Signum Fenionis Cum Petro priore et cum Andrea socio ejus affuerunt Bernardus et Haimarus monachi Cluniacenses Cum Radulfo Dolensi affuerunt milites Radulfus de Paciaco Dominicus de Malguisa Herbertus de Becellis et Bertrannus Audebertus de Arcam prepositus Dolensis Hi sunt testes Robertus Busenciacus Sabardinus Petrus Morrellus Aimericus de Fraxelinis Signum Rodulfi juvenis Signum Oddonis Signum Elbonis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter