utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184058

Charter Number: 02184058
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1138
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Anno Dominice incarnationis millesimo centesimo XXXVIII mensis junius indictione IIII residente Innocentio papa [in] summa sede apostolorum Petri et Pauli Quum divini juris est querere Deum omnipotentem quia omnis homo debet despicere de ista vita caduca et fragilis est et illa debemus frequentare que sine fine permanent ego presbiter Dominicus et frater meus Paganus quoque fratres et mater nostra Qualdratda atque soror nostra Alvana filii Monaldi qui sumus abitatores in castro Cripte nos isti quoque fratres sumus donatores pro redemptione anime nostre vel parentum nostrorum [in] monte Castellon quicquid pertinet nobis et insuper tradimus atque concedimus quicquid nos habemus tam rebus mobilibus quam immobilibus ad ecclesiam Sancte Marie et tradimus nos isti persone nostre ad serviendum ad istam ecclesiam et tradimus per manum presbiter Rolandus atque presbiter Ramerius in servo servorum Dei modo in antea non abeamus potestatem neque vendendi neque donandi Et nos isti presbiteri concedimus vobis isti donatores permanere in ecclesia Sancte Marie et obedire ad istam ecclesiam et abere alimenta secundum possibilitatem istius ecclesie Quapropter obligamus nos isti donatores si nos voluerimus agere contra hanc cartam donationis ut nos essemus in pœna solidorum C et postea incurrat ira Dei omnipotentis Patri et Filio et Spiritui Sancto et beate Marie perpetue virginis et omnes apostolos atque virgines Dei scilicet martires atque confessores et simus exscuminicati et anatdemati in actis de trecentum decem et octo sancti patri qui canones constituerunt Actum est in castro Cripte juxta ostium ecclesiæ Sancti Petri Signum Albertus Atdelmi filius Johannes filius Mosconis presbiter Raim[] Malapera Coto Rainpertus nurus Rollandi Stephanus filius Johannis Scolla Johannes filius Rainerii Male Hiso rogati sunt testes Ego Johannes judex et notarius complevi et reddidi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter