utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184060

Charter Number: 02184060
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1138
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Notum sit omnibus tam præsentibus quam futuris quod ego Bernardus de Bajollio et uxor mea Mathildis et filii mei Ingerrannus et Wido Eustachius et Bernardus et filia mea Atuidis per manum domni Garini Dei gratia Ambianensis episcopi in presentia fratrum meorum et in præsentia duorum archidiaconorum Ambianensium Radulfi videlicet et Balduini et multarum aliarum personarum tam clericorum quam laicorum altaria quæ jure hereditario tenebamus ecclesiæ Cluniacensi libera sine aliqua contradictione pro redemptione animarum nostrarum et prædecessorum nostrorum concessimus quorum ista sunt nomina ecclesia de Domno Petro altare de Bajollio altare de Turs altare Aerdicuria altare de Ramburellis altare de Alenai ea scilicet conditione ut monachi qui apud Domnum Petrum habitabunt marcam unam argenti per singulos annos pro censu persolvant ecclesiæ Cluniacensi Super hoc etiam tres carrugatas terræ meæ et quadraginta falces prati mei et hortum et pomerium fratris mei Radulfi monachis habitaturis facta liberatione donavi Si quis autem hanc elemosinam nostram minuere vel adnihilare præsumpserit prædicti episcopi Ambianensis domini Guarini quam ab eodem super hoc fieri impetravimus excommunicationi subjacebit Hujus rei testes sunt capellani et clerici sui Acardus et Walterus Rogerus et Walterus de Noelli Godardus de Durocato Gaufridus de Asceu Godardus de Mailnoviler Adelhelmus de Brasli
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter