utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184139

Charter Number: 02184139
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1149
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
In Nomine Sancte et individue Trinitatis Ego Bernardus Dei gratia Xantonensis Episcopus notum fieri volo successoribus meis et omnibus hanc chartam legentibus qualiter discordia pacificata est que inter Petrum Archipresbyterum de Rochella et Monachos Aienses innata erat Audieram enim multoties clamorem Monachorum super Petro Archipresbytero quem Reginaldus Aiensis Prior nobis presentaverat in Capellanum hic jura oblationum que eis competere videbantur ut ipsi asserebant eis injuste subtrahebat Quod amplius sufferre non valens tum propter ammonitionem Domni Gaufridi Archiepiscopi Burdegalensis amici tamen Ecclesie Cluniacensis tum propter jussionem Eugenii Pape qui mihi hoc in Remensi Concilio viva voce injunxerat satisfeci clamori et voluntati Monachorum Dicebant Monachi quod tempore Guillelmi Gardradi Xantonensis Episcopi inter Arnaudum Priorem de Aiis et Reginaldum Durannum Capellanum solebant dividere per mediam oblationes que in predicta Ecclesia fiebant Hoc autem nobis testificati sunt viri fide digni Giraudus videlicet de Alodio Capellanus Gaufridus veritas Capellanus de Castro Alione Maurinus de Comnia Stephanus Bernardi et Stephanus de Fonte ipsius Ecclesie Parochiani Audoinus et Aimericus Ajenses famuli qui de manu ipsius Capellani ad altare solebant oblationes suscipere Horum testimonio animati Statuimus et Corroborauimus utriusque partis assensu ut oblationes quoquomodo fierent in Ecclesia Sancte Marie de Comnia inter Capellanum et Monachos per medium dividerentur excepto solo nummo quem Capellanus pro Capellania accipiet si fuerit ad Missam quam cantaverit similiter et Monachi facient ad Missam quam cantauerint Si qua oblatio in visitatione infirmi facta fuerit Capellano ut est solus nummus ipsius erit Si vero infirmus de pecunia sua aut de aliquo censu mobili Ecclesie de Aiis aut Capellano aliquod Beneficium conferre voluerit per medium dividatur terre vinee domus atque alia edificia Monachorum sint Confessiones Parochianorum sive aliorum adventantium qui in Quadragesima vel Adventu sive alio tempore fuerint per medium dividantur de Cera atque Candelis que in Ecclesia offeruntur a Capellano et Monachis Ecclesia communiter serviatur Quod vero Cerei Paschalis et Candelarum residuum fuerit per medium dividatur Si vero Monachi habere voluerint medietatem illius oblationis que fit secunda feria post Missam Parochialem non eis prohibeatur Ipsi autem de Procuratione Episcopi communiter cum Capellano provideant Oblatio que ad manum Sacerdotis offertur si quis Monachorum accipere voluerit vel cui Prior jusserit accipiat postea super altare palam ponatur quousque post Missam absentibus Clericis per medium dividatur Diebus Festis si Prior Ajensis ibi affuerit vel Prior de Rochella commoneatur a Capellano ut Missam solemnem cantet si quis illorum cantare voluerit non eis prohibeatur Diebus Festis in quibus est consuetudo aliquid dare Clericis ne a Capellano solummodo sine voluntate et assensu Monachorum eis aliquid detur prohibemus Si Monachi matutinas et alias horas diei sonare voluerint sicut mos est illorum sonabunt et cantabunt absque impedimento Clericorum Cantabunt et Clerici absque impedimento Monachorum Capellanus subcapellanos suos consilio Prioris Ajensis in Ecclesia introducat Quod si aliquid commiserint unde removeri debeant Prioris consilio removeantur et alii in loco illorum restituantur Porro ne hoc Decretum nostrum ita Statutum aliqua supervenientium Capellanorum seu Monachorum posset cavillatione convelli litterarum nostrarum adhibita est privilegialis auctoritas Facta sunt autem hec apud Gratiam Dei X Kal Octobris Dominice Incarnationis anno MCXLIX Romano Pontifice Eugenio III regnante in Francia Rege Ludovico eodem Duce in Aquitania Testes sunt prenominati viri Arnaudus Abbas Gratie Dei Gaufridus Archidiaconus Willelmus Aleardi Eleemosynarius Xantonensis Jordanus Prior de Anesio Aimericus Prior de Boeth De Monachis Ajensibus Stephanus Constantinus Joannes de Mogun et alii quam plures
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter