utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184168

Charter Number: 02184168
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1153 - 1162
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Ego Boso Dei gratia Cathalaunensis episcopus confirmo ecclesiæ Beatæ Mariæ de Tribus Fontibus in perpetuum quicquid ecclesia de Baudovillari habebat a parte Trium Fontium usque ad fontem qui dicitur Berarsart ita ut a prædicto fonte sit meta et linea via Roberti Spanie usque ad caladiam de Roncheriis que est via ultra veterem capellam et ultra viam salinariam et inde usque ad territorium de Cansennac ita ut præfati monasterii de Tribus Fontibus sit quicquid est infra terminos istos sine omni costumia ad annuum censum X solidorum Proveniensis monetæ qui reddentur singulis annis in die Ascensionis Domini domui de Baudovillari Ita tamen factum est hoc quod monachi de Baudovillari excolent vallem illam quæ est inter veterem capellam et pratum et in longum usque ad caladiam viam quam supradiximus et nihil amplius Quod si terram illam dimiserint monachi non poterunt eam dare nisi monasterio de Tribus Fontibus Habebunt etiam ibi usuarium nemoris in omnibus ad proprietatem domus suæ et communem pasturam in omnibus finibus Trium Fontium ad omnia pecora sua et monachi de Tribus Fontibus in omnibus finibus eorum similiter ad omnia pecora sua Ne autem hoc aliqua temporum vetustate mutaretur sigilli nostri auctoritate munivimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter