utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184179

Charter Number: 02184179
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1154 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus rex Angliæ et dux Normanniæ et Aquitaniæ et comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus vicecomitibus justiciariis baronibus et ministris suis et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis tocius Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse et dedisse Deo et sancto Petro et monachis apud Cluniacum Deo et sancto Petro servientibus pro salute animæ meæ et regis Henrici avi mei et omnium antecessorum meorum totam Ledecubam cum omnibus pertinentiis suis pro centum marcis argenti quos prefatus rex avus meus Henricus solebat dare prefatæ æcclesiæ Cluniacensi annuatim Quare volo et firmiter precipio ut bene et honorifice et quiete et libere teneant Et sint liberi et quieti de syris et de hundrada et de placitis omnibus justicie regis et de murdro et de latrocinio et de daneget et de omnibus gealdis et de omnibus aliis consuetudinibus quæ ad regem et ad ministros ejus pertinent et teneant infra burgum et extra burgum in bosco et in plano in straet et in straem cum soca et saca et toll et theam et infangentheof et omnibus aliis consuetudinibus suis sicut umquam melius et honorabilius tenuit rex Henricus avus meus in dominio suo et nemo ponat eos neque homines suos in placito nisi coram me quoniam de corona mea est et elemosina
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter