utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184181

Charter Number: 02184181
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1155
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Adrianus Episcopus servus servorum Dei dilecto filio in Christo Petro Cluniacensi Abbati ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum Gloriosa et admirabilis divinæ providentiæ majestatis ad hoc diversos gradus et ordines in Ecclesia sua constituit ut dum inferiores superioribus debitam obedientiam et reverentiam exhiberent una fieret ex diversitate connexio et ordinabiliter gereretur officiorum amministratione singulorum Sicut autem filii obedientiæ in sinu matris Eccl gratiosæ consolationis uberibus confovendi sunt ita rebelies et elati qui per inobedientiam suam quasi peccatum ariolandi et idololatriæ scelus incurrunt severitatis Ecclesiasticæ disciplinis sunt arctioribus coercendi Balmense itaque Monasterium quod per fratres ibidem congregatos et odore bonæ opinionis et religionis decore splendescere ac florere debuerat quia veterem hominem cum suis actibus sequebantur in peccatis eorum diabolo suadente contabuit unde tam in spiritualibus quam in temporalibus miserabiliter fuerat imminutum cum autem placuit ei qui ab æterno cuncta disponit ut tantis malis finem imponeret et locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit ut per hoc nomen suum inquirerent et ad viam rectitudinis inviti etiam remearent Hac itaque justitia præeunte dilecte in Domino fili Petre Abbas Balmense Monasterium cum omnibus quæ in præsenti juste et canonice possidet aut in futurum rationabilibus modis præstante Domino poterit adipisci prædecessorum nostrorum venerabilis memoriæ Eugenii et Anastasii Romanorum Pontificum vestigiis inhærentes tibi et successoribus tuis et par vos Cluniacensi Ecclesiæ in perpetuum confirmamus Ea videlicet ratione ut ordo monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensium fratrum futuris temporibus inviolabiliter conservetur et pro rebellione contumacia et offensa Balmensis Monasterii quam Abbas et fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt Ecclesiam quicumque regimen in eodem loco per vos pro tempore obtinuerit numquam Abbatis sed Prioris nomen tantummodo sortiatur In bonis autem et possessionibus ejus hæc propriis duximus exprimenda nominibus Obedientiam Visani Monasterii Obedientiam de Strabona Obedientiam de grandi Fonte cum appendiciis suis Obedientiam de Galda cum appendiciis suis et Ecclesiam S Leodegarii quæ est in villa quæ Bavinans dicitur Ecclesiam de Beliaco Ecclesiam de Wilari Rostanni Ecclesiam de Fragiaco Ecclesiam de Vadriaco Ecclesiam de Montibus Obedientiam S Lauteni Obedientiam de Breriaco cum omnibus appendiciis suis Baernam in ipso Burgo Obedientiam Cavaniacensem Obedientiam de Poloniaco cum omnibus appendiciis suis et Capella sancti Savini Tres Burgenses in Burgo Ledonis qui vocantur Vvanirant Obedientiam de Dola Obedientiam de Benevant Obedientiam S Mauritii Obedientiam de Saoneres Obedientiam de Biviliaco Obedientiam S Agnetis Obedientiam de la Fracte Obedientiam de Munet Obedientiam de Ponte Atleti cum earum appendiciis et cum Ecclesia de Pinctis Ecclesiam de Blaterans Ecclesiam de Vvilari Rodulphi Obedientiam de Capella Obedientiam de Sinziaco cum pertinentiis earum Ecclesiam de Cornavo Ecclesiam de Corlant Ecclesiam de Fay cum decimis et earum appendiciis Ecclesiam de Freboans cum decimis suis Obedientiam S Ranneberti cum appendiciis suis Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere aut aliquibus vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva in omnibus Sedis Apostolicæ auctoritate et in supra dictis Ecclesiis Diœcesanorum canonica justitia Si qua igitur in futurum Ecclesiast sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant Amen Ego ADRIANUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus Ego Ymarus Tusculanus Episcopus Ego Censius Portuensis et sanctæ Rufinæ Episcopus Ego Gregorius Sabinensis Episcopus Ego Guido Presbyter Card tit S Grisogoni Ego Hubaldus Presb Card tit S Praxedis Ego Maimedus Presb Card tit S Savinæ Ego Julius Presb Card tit S Marcelli Ego Bernardus Presb Card tit S Clementis Ego Octavianus Presb Card tit S Cæciliæ Ego Astaldus Presb Card tit S Priscæ Ego Girardus Presb Cardinalis tit S Stephani in Celio monte Ego Joannes Presb Card SS Joannis et Pauli tit Pammachii Ego Henricus Presbyter Cardinalis tit SS Nerei et Achillei Ego Joannes Presbyter Cardinalis tit SS Sylvestri et Martini Ego Odo Decanus et Cardinalis S Georgii ad velum aureum Ego Rodulphus Diaconus Cardinalis S Luciæ in Septa Solis Ego Guido Decanus Cardin sanctæ Mariæ in Porticu Ego Joannes Diaconus Cardinalis SS Sergii et Bachi Ego Gerardus Diaconus Cardinalis S Mariæ in vialata Ego Odo Diaconus Cardinalis S Nicolai in carcere Tulliano Datum Romæ apud S Petrum per manum Rolandi S Romanæ Ecclesiæ Presbyteri Cardinalis et Cancellarii Nonas Maii indictione III Incarnationis Dominicæ anno MCLV Pontificatus vero Domni Adriani Papæ IV anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter