utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184182

Charter Number: 02184182
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1155
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Adrianus Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Petro Abbati Cluniacensi ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Injuncti nobis a Deo Apostolatus officium et Ecclesiasticæ utilitatis consideratio nos hortatur et ammonet illas Ecclesias quas in sanctæ religionis observantia ferventiores esse videmus et eas honestate ac religione pollere cognoscimus ampliori charitate diligere majoremque illis honorem jugiter et gratiam exhibere Eapropter dilecte in Domino fili Petre Ecclesiam tuam vestigiis antecessorum nostrorum inhærendo sincere ac tenere utpote specialem ac per omnia devotam filiam Apostolicæ Sedis diligentes dignum duximus tuis petitionibus assensum præbere Concedimus ergo tibi tuisque successoribus in perpetuum ut in Parochiis ad jus tuum pertinentibus nullus futuris temporibus ordo seu religio nisi Cluniacensis ponatur ea videlicet ratione ne bona vel jura benignitate Romanorum Pontificum Ecclesiæ tuæ collata obtentu cujuslibet novæ vel supervenientis religionis minuantur aut auferantur Statuimus nihilominus ut infra terminos Parochiarum tuarum nullus Cimiterium absque assensu tuo construere præsumat Nulli ergo omnino hominum fas sit nostri hujus decreti sententiam infringere seu ausu temerario perturbare Si qua sane imposterum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita nisi præsumptionem suam congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant Amen Amen Amen Datum Sutrii per manum Rolandi sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri Cardinalis et Cancellarii XII Kalendas Junii indictione III Incarnationis Dominicæ anno MCLV Pontificatus vero Domni Adriani Papæ IV anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter