utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184206

Charter Number: 02184206
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1161 - 1172
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quoniam quidem in multis terrarum partibus beneficium Cluniacensis ecclesie innotuit Roscelinus vicecomes Cenomannis et Sancte Suzanne in remissione peccatorum suorum et antecessorum suorum dedit et in perpetuum concessit æcclesie Cluniacensi basilicam de Ponte Novo cum cymitterio et omnibus appendiciis suis que sita est supra Sartam justa castrum Bellimontis ita [s]cilicet ut omnes homines monachorum ibi accipiant omne servicium christianitatis tam in vita quam in morte ibique sepeliantur non solum isti sed omnes illi qui graciam beatorum apostolorum Petri et Pauli in quorum honore fondata est basilica petierint illis qui ibi se contulerint Concessit itaque monachis Cluniacensibus ibidem Deo servientibus decimum diem omnium reddituum castri Bellimontis et tocius castellanie et duos furnos quos in eodem castro habebat ita liberos quod certis terminibus per annum ministros mutare poterunt et de tribus feriis que apud Pontem Novum in solennitatibus apostolorum Petri et Pauli sunt unam liberam et inmunem illam videlicet de morte et aliarum duarum medietatem et decimam omnium reddituum suorum de Anglia atque quandam medietariam terre apud Locium ita ut si quis ex supradictis rebus aliquid inde monachis auferret tantumdem justicie vicecomes ipsis faceret acsi de suo aliquis raperet Et si quis baronum suorum terram suam vel vineas seu edificia sua aut aliud aliquid prefate æcclesie in elemosinam dare voluerit hoc idem vicecomes Roscelinus et Ricardus filius ejus liberum et inmune fore voluerunt et quicquid in feodo illorum juste adquirere potuerunt coram Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et omnibus sanctis se servaturos tam ea quam cetera omnia que ad predictam ecclesiam pertinent promiserunt Burgenses seu homines monachorum Pontis Novi pro nullo forisfacto alicui aliquod jus faciant nec in curia prioris et si quid de consuetudinibus vicecomitis retinuerint vel aliud aliquod delictum fecerint nichil amplius quam xij nummos pro forisfacto vicecomiti aut ejus ministro reddant Sed si homicidium ab aliquo predictorum hominum perpetratum fuerit alicubi quamvis in curia prioris ad jus veniant tamen de hoc solo vicecomes medietatem habebit et prior aliam Si vero alius homo undecumque veniat et simile opus peregerit aut etiam majus isto et infra cymiterium supradictum intrare potuerit quantumcumque voluerit ibidem morari salvum eum licebit et inde aut placitare poterit aut sub custodia prioris ejusdem loci de tota terra vicecomitis sanum et incolumem exire licebit Burgenses autem et homines prioris ita liberos et inmunes concessit ut in nullo negocio suo pergant preter causa belli aut causa perdendi castrum aut causa custodiendi castrum Bellimontis si homines desint Sic tamen hoc facere debent ut idem vicecomes aut senescallus ejus priorem Pontis Novi super hac re suppliciter petendo rogitet Hanc cartam Constancia vicecomitissa precibus donni Stephani abbatis Cluniacensis laudavit et cum liberis suis concessit et ne oblivioni traderetur ego Roscelinus vicecomes sigilli mei karacthere muniri feci
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter