utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184213

Charter Number: 02184213
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1163
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
In nomine Domini Admonet nos religio christiana et veneranda patrum hortatur a[u]ctoritas loca que ferventius cultui deserviunt divino beneficiis augmentare et propensius divino intuitu beare muneribus et ut servientibus alimenta non desint sollicitudine vigili precavere Eapropter ego Petrus Dei gratia Burgensis episcopus venerabilis fratris Stephani Cluniacensium abbatis et fratrum Cluniacensium religionem attendens monasterium Sancti Petri de Caradiggna cum omnibus ecclesiis et cellulis ad predictum monasterium pertinentibus tibi prenominato Stephano Cluniacensium abbati et successoribus tuis perpetuo habendum et gubernandum concedo Quod videlicet monasterium illustrissimus Ildefonsus Yspanorum princeps utpote in regali allodio fundatum in compensationem cujusdam beneficii quod singulis annis ad mensam fratrum Cluniacensium dare consueverat quantum ad temporalia pertinebat concessit ut sicut ille ea que ad suæ coronæ celsitudinem pertinebant pro salute animæ suæ Cluniacensium fratribus in eodem monasterio vel in cellulis et villulis ad idem pertinentibus concessit ita ego prenominatus episcopus ea que ad episcopalia jura respiciunt pleno jure et stabilitate perpetua concedo salva tamen michi et successoribus meis annua procuratione et processione altarium et ecclesiarum dedicatione et monachorum ordinatione Actum est autem hoc VI kal julii indictione XI anno MCLX tertio Allexandri felicissimi pape tertii pontificatus anno quarto Ego Petrus Burgensis episcopus qui hoc instrumentum donationis fieri jussi manu propria subscripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter