utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184233

Charter Number: 02184233
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1170
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Girardus comes Vienne et Matisconi post multa discrimina que primo ab imperatore postmodum a rege passus sum in terra mea ad me ipsum regressus sum et videns quod melius est sperare in Domino quam in principibus recogitavi elemosinis redimere peccata mea et ita placare faciem Domini cujus vox est Invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me De rebus igitur mihi ab ipso collatis excogitavi aliquid dare famulis suis ei apud Firmitatem servientibus videlicet venerabili abbati Wilelmo et aliis fratribus secum in eodem loco commorantibus et hoc per manum donni Stephani Cluniacensis abbatis ut eorum interventu et ab presentibus malis erui et a futuris periculis liberari merear Sunt autem eedem res in pago Bisumtinensi in burgo Ledonis videlicet due montarie in puteo et tercia quam habebant ab Aimone Guntello preposito Ledonis qui per manum patris mei Guilelmi comitis et per manum fratris mei Stephani comitis et per manum meam eis ipsam dederat et inde nos fidejussores posuerat et ut liceat eis vel in presenti vel in futuro vel a me vel ab his qui a me tenent donatione vel emptione vel alio quolibet justo titulo adquirere ut sex montarias habeant inter has prenominatas et illud quod super adquisitum fuerit et hoc continue dum caldarie operabuntur Hoc autem et aliud quod in donatione subternominabitur ita libere et absolute eis donavi ut neque nomine pedagii neque nomine vende ab eis vel nunciis eorum aliquid exigatur nec etiam ab homine quem eis hac de causa dedi Johanne videlicet Boisset cum uxore et filiis et heredibus et tenemento suo Ipsum etiam hominem cum laudamento Aimonis prepositi Ledoni dedimus qui inde habuit L solidos ut hoc laudaret dedi etiam eis ut tantum in adjacens ville liceat eis adquirere quod in vineis possint colligere decem carratas vini et tantum herbe et feni quod possit sufficere animalibus eorum que ibi habuerint et de terra arabili quantum tria juga boum elaborare poterunt Ista supradicta pro salute anime mee et genitoris mei Guilelmi comitis et matris mee eis sicut supradictum est libere et absque ulla diminutione vel conditione exquirenda a me vel ab heredibus et hominibus meis dedi ut semper teneant et possideant et ab omni semper actione sint immunia Et quoniam ista supradicta a me penitus removere et Deo offerre disposui ex parte ipsius cui devota et oblata sunt interdico ut nulli mortali liceat aliquid ex eis auferre vel minuere Quod si quis facere vellet sit pars ejus cum Datham et Abiron et eis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis scientiam viarum tuarum nolumus Donatio ista facta est a me in capitulo de Firmitate et per textum evangelii super altare beate Dei genitricis Marie oblata coram prefato Guilelmo abbate et fratribus ecclesie cum sacramenti astipulatione quod ego primus feci et postmodum barones mei fide interposita firmaverunt Poncius de Cuisello Tebertus de Monte Moret Oilardus de Monte Belet Hugo de Vinzellis Guilelmus de Chauvis Ebrardus de Avens Mala Spina frater meus Hugo de Castello Rainaudi et Rainaudus frater ejus Milo de Monte Moret Humbertus prepositus de Sancto Desiderato Stephanus de Antiochia Ipsi autem ex benignitate sua mihi comcesserunt et dederunt ut singulis diebus vite mee pro pace mea et peccatis meis ab uno fratrum ecclesie Filius Patri immoletur et missa decantetur quod post decessum meum pro remedio anime mee imperpetuum teneatur et quod in omnibus locis ad Cisterciense monasterium pertinentibus tantum pro me fiat quantum pro uno fratrum ecclesie Volui autem hoc instrumentum siggillo meo muniri et siggillo domini Lugdunensis archiepiscopi et episcopi Matisconensis et abbatis Cluniacensis et domini Bisuntini archiepiscopi ad cujus diocesim locus ipse in quo res istius donationis constitute sunt pertinere dinoscitur Hanc donationem ut conjux mea et filii mei cum ad etatem pervenerint discretam laudent efficere promisi Apud Firmitatem hujus donationis facte testes sunt Hugo de Salins Bisantinus canonicus et meus cancellarius Joceramnus Grossus Galterius de Coches Gaufridus Richardus Robertus Barberota Uldricus de Vienna Poncius Superbus Apud Ledonem sunt testes investiture Durandus Ledonensis decanus Aimo Guntellus Petrus et Tantinus dicti presbiterales Oddo de Arlai Guilelmus de Chavis Ebrardus de Avens Unbertus de Sancto Desiderato comitis Stephani prepositus Guido Carterus Uldricus Osel Guido Berchet Bernardus custos putei Johannes Boiset Giroldus Acelina
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter