utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184234

Charter Number: 02184234
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1170
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Summo Dei gratia sancte Romane atque apostolice sedis pontifici Alexandro domino et patri dignissimo A[malricus] per eandem [gratiam] Jerosolimorum rex salutem et debitam obedientiam Memoriter recordamur quia quondam sanctitatis vestre auctoritas nos scriptis monuit ut ecclesiam Palmaree monachis ecclesie Cluniacensis dare faceremus quia ergo locus ille Palmaree jamdudum per abbatem suum jam defunctum dissipatis rebus suis desolatus erat et nunc denuo ille qui modo inibi est abbas non adeo sollicitus in congregandis prout expedit ecclesie rebus est idcirco Gormundus abbatie illius advocatus patronus et fundator hoc quod benignitas vestra petiit optat Eapropter itaque paternitatem vestram exoramus quatenus abbatem congruum vel priorem cum tribus vel quatuor monachis approbatis ab ecclesia Cluniacensi ad prefatam ecclesiam Palmaree simul cum litterarum vestrarum attestatione destinari faciatis ne possessiones que divino in sempiternum servitio attitulatæ sunt pro ministrorum defectu ad seculares usus et jura resummatur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter