utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184282

Charter Number: 02184282
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1181
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Theobaldo Abbati et Capitulo Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem Cum apud Belnam Capellam quandam sicut dicitis habeatis quam petitis consecrari Venerabili fratri nostro Eduensi Episcopo dedimus in mandatis ut Capellam ipsam cum a vobis requisitus fuerit dedicet et apud eam Cimiterium benedicat sub eo tenore videlicet ut alienos Parochianos ad quotidiana officia vel ad sepulturam tempore nullo recipiat nec in decimis vel in aliis Parochialia sibi iura ipsa usurpet Ne igitur vestro super hoc desiderio defraudemini presentibus vobis litteris indulgemus ut si predictus Episcopus a vobis secundo vel tertio reverenter et humiliter requisitus mandatum nostrum non fuerit executus liberum vobis sit Catholicum Episcopum quem malueritis vel fratrem nostrum Bellicensem Episcopum advocare qui auctoritate Apostolica fretus ad opus vestrum tantum et familie vestre supradictam Capellam dedicet et apud eam Cimiterium benedicat Datum Tusculi IV Idus Februarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter