utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184299

Charter Number: 02184299
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1185 - 1186
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Legionensi et Astoricensi episcopis salutem et apostolicam benedictionem Pervenit ad nos ex conquestione prioris et fratrum cenobii de Villa Franca quod populus ipsius ville qui eis est ex parrochiali jure subjectus decimas et alia jura eis in anime sue periculum subtrahere non verentur Preterea sepius propriis ecclesiis ac sacerdotibus derelictis in prejudicium juris eorum ab extraneis presbiteris divina temere percipiunt sacramenta Volentes igitur eisdem priori et fratribus in suo jure adesse fraternitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus prescriptum populum monere attentius ac inducere procuretis ut decimas et alia jura priori et fratribus illis sicut de jure tenentur exsolvant et ecclesiis ac sacerdotibus suis reverentiam exhibeant et honorem et ab eorum molestatione desistant ministris etiam ecclesiarum et monasteriorum circumstancium districtius inhibere curetis ne falcem de cetero in alienam messem immitatur aut prescriptis priori et fratribus injuriam inferant vel gravamen Quod si nobis non acquieverint tam populum illum quam presbiteros qui eum in dispendium juris illorum recipere ad divina presumunt et sacramenta ecclesiastica impertiri auctoritate nostra sine appellationis obstaculo censura canonica percellatis Quod si ambo his exequendis nequiveritis interesse alter vestrum ea nichilominus exequatur Datum Veronne XVIII kalendas januarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter