utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184300

Charter Number: 02184300
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1091 - 1186
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H[enricus] Dei gratia rex Anglorum et dux Normanniæ et Aquitaniæ et comes Andegavensis archiepiscopis et episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicariis et omnibus ministris et fidelibus suis totius terræ suæ salutem Sciatis me suscepisse in manu et custodia et protectione mea abbatiam Cluniacensem et omnes domos et prioratus ad ipsam abbatiam spectantes et ideo præcipio quod prænominatam abbatiam et omnes domos et prioratus et res et possessiones ad ipsam pertinentes custodiatis et manuteneatis et protegatis sicut res meas proprias ne quis eis injuriam vel violentiam aut gravamen faciat Si quis autem eis super hoc in aliquo forisfacere præsumpserit sine dilatione id eis emendari faciatis Teste Gaufredo filio meo et cancellario Apud Vintoniam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter