utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184310

Charter Number: 02184310
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1186 - 1187
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Urbanus Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Hugoni Abbati et Conventui Clun salutem et Apostolicam benedictionem Quanto specialius cœnobium vestrum beati Petri juris existit et ad nostram provisionem nullo mediante pertinet et tutelam ac vos et prædecessores vestri in eo cœlestis magisterio subditi disciplinæ per infusionem sancti Spiritus odorem honestatis et Religionis in vestro hactenus ordine observatæ latius expandistis tanto ad conservandum jura vestra illæsa et justas devotionis vestræ petitiones benignius admittendas tenemur existere promptiores Quia igitur sicut ex rescriptis S quondam Comitis Blesensis et A Uxoris ejus et felicis recordationis Urbani secundi et Paschalis Romanorum Pontificum sub sigillis dilectorum filiorum nostrorum B sancti Angeli et S Mariæ in via lata Diaconorum Cardinalium Apostolicæ sedis Legatorum ad præsentiam nostram transmissis nobis innotuit Monasterium sancti Germani Altisiodorensis in quo adeo per negligentiam provisorum regularis observantia perierat disciplinæ et terrenæ defecerant facultates quod ejus Custodia abjectis traderetur personis Ad preces prædicti Comitis Monasterii ejusdem Patroni et bonæ memoriæ Hubaldi tunc Altisiodorensis Episcopi et aliorum plurium prædictus Urbanus secundus antecessor noster beato Hugoni tunc Monasterii vestri Abbati et successoribus ipsius provida deliberatione concessit secundum beati Benedicti regulam reformandum et sub ordinatione Monasterii Cluniacensis futuris temporibus perpetuo possidendum sic tamen quod Monasterium ipsum Abbatis non deberet provisione carere quam concessionem et prædicti Comitis donationem Paschalis antecessor noster postmodum confirmavit Nos Prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes ad exemplar eorum eamdem concessionem ratam esse decernimus et præsentis scripti pagina confirmamus Statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Veronæ VII Kalendas Julii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter