utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184320

Charter Number: 02184320
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1188
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Clemens Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Hugoni Abbati Cluniacensis Monasterii ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis salutem et Apostolicam benedictionem Gloriosa et admirabilis divine providentia Majestatis ad hoc diversos gradus et ordines in Ecclesia sua constituit ut dum inferiores superioribus debitam obedientiam et reverentiam exhiberent una fieret ex diversitate connexio et ordinabiliter gereretur officiorum administratio singulorum Sicut sancte filii obedientie in sinu matris Ecclesie gratiose consolationis uberibus confovendi sunt ita rebelles et elati qui per molestiam suam quasi peccatum ariolandi et idolatrie scelus incurrunt severitatis Ecclesiastice disciplinis sunt arctioribus coercendi Balmense itaque Monasterium quod per fratres inibi congregatos et odore bone opinionis et religionis decore splendescere ac florere debuerat quia veterem hominem cum suis actibus sequebantur in peccatis eorum diabolo suadente contabuit Unde tam in spiritualibus quam temporalibus miserabiliter fuerat imminutum cum autem placuit ei qui ab eterno cuncta disponit ut tantis malis finem imponeret et locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit ut per hoc nomen suum inquirerent et ad viam rectitudinis inviti etiam remearent Hec itaque justitia preeunte felicis recordationis Eugenius Papa predecessor noster predictum Balmense Monasterium cum omnibus pertinentiis suis Cluniacensi Ecclesie in perpetuum statuit possidendum et privilegii sui munimine confirmavit Nos itaque ejusdem Eugenii et Vrbani Romanorum Pontificum predecessorum nostrorum vestigiis inherentes prefatum Monasterium sicut illud juste et pacifice possidetis cum omnibus que in presentiarum juste et Canonice possidet aut infuturum justis modis prestante Domino poterit adipisci vobis et Ecclesie vestre per vos auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio communimus Hac videlicet ratione ut ordo Monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensem semper futuris temporibus inviolabiliter observetur et pro rebellione contumacia et offensa quam Balmensis Monasterii Abbas et fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt Ecclesiam quicumque regimen in eodem loco per vos pro tempore obtinuerit numquam Abbatis sed Prioris nomen tantummodo sortiatur Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit prefatum Monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva nimirum Apostolice sedis auctoritate Si qua igitur in futurum Ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subjaceat ultioni Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Ego Clemens Catholice Ecclesie Episcopus Ego Theobaldus Hostiensis et Veliterrensis Episcopus Ego Joannes Presb Card tit S Marci Ego Laborans Presbyter Card S Marie trans Tiberim tit Calixti Ego Albinus Presbyter Card tit S Crucis in Jerusalem Ego Melior Presbyter Card SS Joannis et Pauli tit Pammachii Ego Hiacinthus Diaconus Cardinalis S Marie in Cosmedin Ego Octavianus SS Sergii et Bacchi Diaconus Card Ego Soffredus S Marie in via lata Diaconus Card Ego Petrus S Nicolai in Carcere Tulliano Diaconus Card Ego Radulphus S Georgii ad velum aureum Diaconus Card Datum Laterani per manum Mosi Lateranensis Canonici vices agentis Cancellarii V Kalendas Martii Indictione VI Incarnationis Dominice anno MCLXXXVIII Pontificatus vero Domni Clementis Pape III anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter