utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184321

Charter Number: 02184321
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1188
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Clemens Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Hugoni Abbati Monasterii sancti Petri Cluniacensis ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Quanto specialius Ecclesia vestra nobis est nullo mediante subjecta tanto propensius ejus juri providere compellimur ne super his quæ rationabiliter noscitur possidere processu temporis indebita molestatione gravetur Eapropter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et præfatum Monasterium in quo divino mancipati estis obsequio ad instar felicis recordationis Alexandri et Vrbani Romanorum Pontificum prædecessorum nostrorum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et præsentis scripti privilegio communimus In primis siquidem statuentes ut ordo Monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in vestro Monasterio noscitur institutus perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Præterea quascumque possessiones quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum juste et Canonice possidet aut infuturum concessione Pontificum largitione Regum vel Principum oblatione fidelium seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis locum ipsum in quo præfatum Monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis Prioratum sanctæ Mariæ de Nazara cum omnibus pertinentiis suis Prioratum sanctæ Trinitatis de Lencona cum omnibus pertinentiis suis Sicut eosdem Prioratus Ecclesia vestra canonice possidet et de donatione prædicti Prioratus S Mariæ in scripto authentico concedimus vobis et eidem Ecclesiæ autoritate Apostolica confirmamus Sane Novalium vestrorum quæ propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere præsumat Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e sæculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit nisi arctioris religionis obtentu absque Abbatis sui licentia de eodem discedere discedentem vero absque literarum communium cautione nullus audeat retinere Sepulturam præterea illius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extremæ voluntati qui se illic sepeliri deliberaverunt nisi forte excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat salva tamen justitia illarum ecdesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur Quia vero decimæ tam veteri quam nova lege Ministris Ecclesiarum noscuntur esse concessa sub interminatione anathematis prohibemus ne ullus laicus a vobis decimas exigere vel extorquere præsumat Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit præfatum Monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre aut ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva in omnibus Sedis Apostolicæ auctoritate Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se judicio divino existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtæ subjaceat ultioni cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant Amen Amen Amen Ego CLEMENS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus Ego Theobaldus Hostiensis et Velletrensis Episcopus Ego Joannes Presb Card tit S Marci Ego Laborans Presb Card sanctæ Mariæ trans Tiberim tit Calixti Ego Albinus Presb Cardinalis sanctæ Crucis in Jerusalem Ego Melior Presb Card SS Joannis et Pauli tituli Pammachii Ego Hyacinthus Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Cosmedin Ego Octavianus SS Sergii et Bachi Diaconus Cardinalis Ego Soffredus sanctæ Mariæ in vialata Diaconus Cardinalis Ego Petrus sancti Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis Ego Radulphus sancti Georgii ad velum aureum Diaconus Cardinalis Datum Laterani per manum Moysi Lateranensis Canonici vices agentis Cancellarii V Kal Martii indictione VI Incarnationis Dominicæ anno MCLXXXVII Pontificatus vero Domni Clementis Papæ tertii anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter