utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184396

Charter Number: 02184396
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Propter innumerabilia mala que olim Guillelmus comes Cabilonensis ecclesie Cluniacensi inferebat Cluniacenses adiverunt pie memorie dominum regem Ludovicum Qui motus pietate accessit ad partes illas et eidem comiti abstulit totam terram suam ita quod non remansit ei palmus terre Qui necessitate conpulsus pacem fecit cum ecclesia Cluniacensi et cartam suam per manum ejusdem regis de conpositione et forma pacis postmodum autem defuncto eodem comite successit filius ejus Guillelmus comes pater instantis comitisse Qui post mortem domini regis Ludovici pejora dampna quam pater ejus fecerat ecclesie Cluniacensi intulit Unde dominus rex Phillippus anno regni sui secundo ad partes illas accedens eundem comitem dissaisivit de omni terra sua Qui necessitate compulsus pacem composuit et tenere juravit et juxta cartam patris sui suam cartam nobis fecit Dominus etiam rex juxta tenorem carte suum privilegium super hoc nobis dedit Idem autem comes carte sue obvians post istam composicionem et juramentum suum mala que fecerat pejoravit graviora dampna prioribus nobis inferens Postmodum autem ultima infirmitate detentus filiam suam comitissam instantem coram se mandavit et omnia mala que ecclesie Cluniacensi fecerat contra juramentum suum et contra salutem anime se fecisse coram universis astantibus recognovit Ipsam etiam filiam suam jurare fecit quod pacem ecclesie Cluniacensis et omnia que continebantur in carta sua et in carta patris sui firmiter observaret Que post mortem patris sui tanquam juramenti oblita antecessorum suorum mala renovans tot dampna ecclesie Cluniacensi intulit antequam Guillelmus de Barris eam duceret que probari poterunt XI milia solidorum post adventum istius domini Guillelmi de Barris non sunt minuta mala immo multiplicata super numerum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter