utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184397

Charter Number: 02184397
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1201
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Amen Sciant tam presentes quam futuri quod cum orta esset contencio inter dominum H[ugonem] abbatem Cluniacensem et H[amelinum] comitem Warennensem super nominatione et institutione prioris Lewensis tandem mediantibus domino H Cantuariensi archiepiscopo et domino E Elyensi episcopo et domino G[ausfredo] filio Petri tunc justiciario Anglie de assensu utriusque partis presente domina Y comitissa Warennensi in cujus hereditate fundata est domus Lewensis et tam illa quam W filio et herede suo consentiente sopita est eadem contencio in hunc modum postquam diu duraverat vacante prioratu Lewensi cum nunciis comitis Warennensis duo monachi Lewenses mittentur Cluniacum infra quindecim dies postquam contigerit predictum prioratum vacare abbas autem Cluniacensis cum consilio sui conventus bona fide et secundum conscientiam suam nominabit duos de ordine Cluniacensi quos magis idoneos crediderit ad administrationem domus Lewensis tam in temporalibus quam in spiritualibus exceptis duobus scilicet majore priore Cluniacensi et priore Karitatis In opcione autem nunciorum comitis erit de duobus nominatis ab abbate ibi assumere quem maluerint qui eis sine dilatione tradetur in priorem Lewensem deducendus ad comitem et ecclesiam Lewensem et ab illis suscipiendus honorifice et sine difficultate Prior autem sic institutus per manum abbatis et ut dictum est a nunciis comitis assumptus liberam habebit administrationem in spiritualibus et temporalibus interius et exterius tam in instituendis quam in amovendis suppriore domus illius et prioribus cellarum et aliis obedientiariis et ministris ad eandem domum pertinentibus ita quod non poterit amoveri nisi meruerit ex manifesta et racionabili causa secundum regulam Beati Benedicti Preterea abbas Cluniacensis non exiget de predicta domo nisi centum solidos nomine census annui nec aliquam ibi faciet exactionem Salva autem erit ipsi abbati Cluniacensi plene dignitas sua et auctoritas in disciplinis corexcionibus et aliis spiritualibus ad ordinem Cluniacensem pertinentibus Hec autem omnia utraque pars bona fide et sine malo ingenio firmiter observabit in perpetuum Acta sunt hec apud Lamehom anno incarnationis Domini MCC I quarto idus junii coram predictis mediatoribus et per illos presentibus et testibus dominis W Londoniensi et G Roffensi et H Saresberiensi et M Wigorniensi et J Northwicensi episcopis et M de Certeseia et de Boxleia et de Fulger abbatibus et de Coventria et de Dovoria prioribus comite Rogerio Bigot Hugone Bardulfi Willelmo Briwere Roberto filio Rogerii Galfrido de Say Willelmo de Warenna Humberto de Burgo camerario domini regis Radulfo de Plaitz Roberto de Perepont Ricardo Aguilonn et Roberto filio ejus Waltero de Wanci Philippo de Burnham Waltero de Grauntcurt et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter