utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184405

Charter Number: 02184405
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1202
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Quoniam mortalium vita brevis et viventium labilis est memoria ne vitio fragilitatis humane veritas occultetur et que inter homines plerumque pro bono pacis acta sunt contentionis occasionem generent et rixarum moribus est receptum et merito ut que memoriam desiderant scripture ministerio perpetuo valeant et perdurent Hinc est quod notum fieri volumus omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod anno ab incarnatione Domini MCCII kal junii ego frater Hugo humilis Cluniacensis abbas consilio et voluntate sociorum nostrorum et consensu et voluntate Raigmondi de Brozeto prioris Sancti Saturnini et conventus ipsius monasterii per me et per omnes successores meos in remunerationem obsequiorum que monasterio nostro et membris ejus a te recepisse confitemur et in spem futurorum que te collaturum promittis dono et in perpetuum feodum trado tibi Raigmondo Dei gratia duci Narbone comiti Tolosano marchioni Provincie ac omnibus successoribus tuis locum idoneum ad construendum et perficiendum tibi palatium in villa Sancti Saturnini in eo scilicet loco in quo turrim edificare inceperas tali conditione ut singulis annis pro illo et pro aliis que tibi concedimus unum marabotinum dones nomine census abbati et ecclesie Cluniacensi quinta die post Pascha quotienscunque tamen illum priori Sancti Saturnini quicunque ille fuerit solveris vel solvi facies abbati Cluniacensi eum solvisse intellexeris Si tamen ex negligentia vel oblivione per biennium vel triennium vel tempore longiori solutus non fuerit res ipsa hoc in commissum non cadet sed marabotinus annis singulis exigetur Preterea in domo Sancti Saturnini singulis annis debebis accipere CC tantum equitantibus pro terre consuetudine per te vel per alium quem volueris a festivitate sancti Michaelis usque ad festivitatem sancti Martini quem si tibi vel ballivo tuo terre illius oblatum coram tribus vel quatuor probis hominibus hujus ville vel bajulus tuus si absens tu fueris accipere nolueritis pro illo anno acceptus reputabitur Veruntamen quando bajulus tuus albergam vellet accipere et si tot equitaturas non haberet secum tamen equitantibus CC cum suis equitaturis pro religionis tamen consuetudine procurationem donare teneberis scilicet panem et vinum et civatam et pulmentum illi diei et tempori opportunum Et ego R Dei gratia dux Narbone comes Tolosanus marchio Provincie hec omnia vera esse confitens et cognoscens propter hoc hominium facio tibi Hugoni Dei gratia Cluniacensi abbati et in bona fide mea te recipiens promitto tibi et monasterio Cluniacensi omnia que in instrumento patris mei quod factum fuit inter G priorem tunc Sancti Saturnini et R patrem meum me bona fide perpetuo observaturum Instrumenti autem tenor hic est Omnibus presentibus et futuris notum sit [] Raigmondus Bernerii Ad hoc statuo ut successores mei abbatibus succedentibus semper mutuo comite vel abbate idem faciant et promittant quod ego tibi facio hic et promitto Et ego si tibi super vixero hoc idem faciam successori vel successoribus tuis ita tamen quod propter hoc faciendum ego fines terre mee non egrederer neque successores mei sed ubicumque in terra mea possemus tibi occurrere loco et tempore competenti Promitto etiam tibi quod ab hac die inantea de possessionibus vel juribus Sancti Saturnini nihil acquiram sine consensu et voluntate priorum et conventuum illorum sed personas loco res ecclesie Cluniacensis monasterii bona fide defendam et promovebo Acta sunt hec omnia apud Sanctum Saturninum in ecclesia majori scilicet Beati Petri presentibus et consentientibus Gerino camerario Cluniacensi Simone cambellancho Girardo notario domini abbatis Johanne de Peivers et Martino sociis domini abbatis Gerardo abbate Carlatensi et Raigmondo priore Sancti Saturnini Johanne priore Tincti Stephano priore claustrali Sancti Saturnini G priore Rompontis et Rostanno de Salve priore Andusie et Rostanno de Andusia Petro de Vermel priore de Roseriis Bernardo de Gallerta priore de Rions Petro priore de Ancone Hugone de Seusse et toto conventu Sancti Saturnini presentibus Audeberto de Novis judice et assessore domini comitis in castro Bellicadri Raigmondo Gaufridi vicario de Paternis Alberto Martello vicario de Malacena Petro Chevennecia et Gerunculo scriptoribus domini comitis Bonovida ejusdem bajulo in villa Sancti Saturnini Raigmondo de Meresci Vinaldo Brutio de Tolosa Britone et presentibus de villa Sancti Saturnini Bartholomeo de Sancto Saturnino Rainone de Sancto Saturnino Willelmo fratre ejus Poncio Serpillio Poncio Eustacio Poncio Pilato Johanno Pitavino Willelmo de Portu Aimarico fratre ejus Bernardo de Marsilia Raigbaudo Petro Martino Raignone Foiraz Poncio Pellipario Poncio de Caldiano Baclione Bernardo Cheval de Mel Gilberto et multis aliis ejusdem ville et me Hugone notario domini R comitis Tolosani qui mandato R Willelmi judicis ejusdem et cancellarii hec scripsi et signum meum apposui Et ego R Willelmus judex et cancellarius domini comitis Tolosani presens interfui et subscripsi Fiat Domine cor meum demerdatum Et ego Girardus domini abbatis notarius presens interfui et subscripsi Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo Domine Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter