utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02184449

Charter Number: 02184449
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Composition
Date: 1209
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Guillermus prime Lugdunensis ecclesie decanus et totum capitulum omnibus in perpetuum salutem Hac in eternum Deo propitio valitura scriptura presentes scire volumus et futuros quod cum inter nos et ecclesiam Cluniacensem discordia esset de domo quam eadem ecclesia Lugduni prope claustrum nostrum habebat que ideo fuit diruta quoniam ipsius altitudo munitioni ejusdem claustri sicut dicebatur prebebat impedimentum tandem per manum communium amicorum nostrorum Uldrici Palatini cantoris Guillermi camerarii Stephani abbatis et Johannis de Chaponai res ad pacem fuit deducta et per eos determinatum in quo statu altitudinis murus destructe domus remanere deberet Nos igitur quod a predictis viris in hac parte statutum est ratum habentes et firmum bona fide promittimus quod de hiis que modo edificata sunt vel in posterum sicut per eosdem statutum est edificabuntur nihil immutabimus vel destruemus sine voluntate et licentia ecclesie Cluniacensis sed in eo statu in quo sunt dimittemus dicte Cluniacensi ecclesie nihilominus pro recompensatione dicte domus destructe domum que fuit Johannis gramatici conferentes in perpetuum possidendam Vice quoque mutua predicta Cluniacensis ecclesia nobis bona fide promisit quod in eo loco in quo destructa domus fuit edificata de cetero nihil edificabunt sine voluntate nostra et assensu In aliis vero locis ei prout voluerit edificare licebit ita tamen quod juxta murum claustri altitudinem suorum edificiorum in qua nunc sunt non excedat Et ut istud ratum magis habeatur et firmum et in posterum veritatem obtineat inconcussam prenominate ecclesie presentem tradidimus cartam sigilli nostri munimine roboratam Actum in capitulo Lugdunensi presente domino Rainaldo archiepiscopo anno gratie MCCIX mense julio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter