utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02194487

Charter Number: 02194487
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Consent
Date: 1214
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
O[do] dux Burgundie universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Cum abbas et conventus Cluniacensis concesserint B[eatrici] comitisse Cabilonensi decanatum suum de Bessornai cum omnibus appendiciis suis et pertinenciis in vita sua tenendum sub certis conventionibus que in ipsorum litteris hinc inde continentur inter alias conventiones que inter ipsos intervenerunt Johannes filius ejus juravit in capitulo Cluniacensi sicut pro certo didici quod post decessum matris sue nihil penitus reclamabit in jam dicto decanatu vel appendiciis et pertinenciis suis sed ipse decanatus cum omnibus que comitissa ibidem acquisierit et edificaverit et dimiserit cum universis mobilibus et immobilibus ecclesie Cluniacensi quiete et integre remanebit Actum anno gratie MCCXIIII mense novembri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter