utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02194490

Charter Number: 02194490
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1215
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Ego Wilelmus comes Pontivii et Monstrelli notum facio præsentibus et futuris præsentem paginam inspecturis me in elemosinam pro anima mea et heredum meorum conventui Sancti Petri Cluniacensis perpetuo contulisse decem milia aleccium pariter et concessisse in proprios usus dicti conventus distribuenda et ad vice comitatum meum de Abbatis Villa quisquis illum sive ego sive alius ad firmam a me teneat annuatim infra festum beati Andreæ apostoli percipienda Et ut hoc ratum et inconcussum in perpetuum permaneat præsentem cartulam sigilli nostri munimine roboravi Actum est hoc anno incarnationis Domini M ducentesimo quinto decimo mense aprili
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter