utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02194493

Charter Number: 02194493
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1215
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Ego frater H[ugo] humilis prior Silviniacensis et ego magister Columbus domini pape subdiaconus notum facimus presentibus et futuris quod cum essemus arbitri electi ad cognoscendum de causa que vertebatur inter dominum episcopum et capitulum Matisconense ex una parte et abbatem et conventum Cluniacensem ex altera super procurationibus quas dictus episcopus petebat in locis illis quos Cluniacenses decanatus appellant istis videlicet Sancti Victoris Arpayaci Lesiaci Perrone Caviniarum Masiliarum Galliniaci Lordoni Sancti Ypoliti Meleti Casellarum Besorniaci Berzi Ville Escuceolarum auditis depositionibus et rationibus et allegationibus hinc inde propositis tandem de assensu partium facti amicabiles compositores cum nondum constaret nobis de jure episcopi vel adverse partis amicabiliter componendo ita diximus et ordinavimus pro bono pacis ut abbas et conventus Cluniacensis darent dicto episcopo centum marcas argenti de quibus idem episcopus sibi et successoribus suis redditus acquireret perpetuo possidendos ita quod de cetero episcopus vel aliquis successorum suorum vel aliquis pro ecclesia Matisconensi in dictis decanatibus nullo unquam tempore aliquam procurationem vel aliquid nomine procurationis possit petere vel ecclesiam Cluniacensem super hec molestare salvo jure episcopali si quod aliud habet in capellis dictorum decanatuum salvo etiam jure quod habet in parrochialibus ecclesiis et prioratibus in sua diocesi constitutis Adjecimus etiam quod si alterutra partium a predicta compositione unquam in aliquo resiliret incideret in penam ducentarum marcarum solvendam illi parti que compositionem servaret Si vero [quod absit] unquam contingeret episcopum Matisconensem super hoc litem movere redditus empti de centum marcis predictis et supradicta pena ducentarum marcarum ab ipso episcopo ecclesie Cluniacensi reddentur antequam super hoc idem episcopus audiatur Si vero capitulum Matisconense sine consensu episcopi sui litem moveret ipsum capitulum trecentas marcas ecclesie Cluniacensi redderet antequam audiretur hanc eandem penam redderet ecclesia Cluniacensis episcopo vel capitulo Matisconensi si super hoc litem moveret antequam audiretur scilicet trecentarum marcarum Hanc autem compositionem tam episcopus et capitulum Matisconense quam abbas et conventus Cluniacensis in omnibus acceptarunt Actum anno gratie millesimo ducentesimo quinto decimo in vigilia sancti Bartholomei apostoli
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter