utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02194564

Charter Number: 02194564
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1228
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Priori sancti Dionysii Parisiensis Diœcesis salutem et Apostolicam Benedictionem Quo specialius Cluniacense Monasterium ad nos spectat eo fortius suis providere tenemur utilitatibus et sibi super dispendiis subvenire Significantibus sane dilectis filiis Abbate ac Conventu Monasterii prædicti accepimus quod alicui Ecclesiarum Prælati et quidam alii clerici et laici Prioratus in quibus consueverunt Monachi residere et grangias Monachorum usibus deputatas spectantes tam ad eos quam ad conventuales Prioratus ipsis immediate subjectos olim a suis prædecessoribus sibi obtinuere concedi quoad viverent possidendos Et licet venerabilis frater noster Jerosolymitanus Patriarcha tunc Cluniacensis Abbas super revocandis ipsis Apostolicas litteras impetrasset idem tamen revocatis prædictorum aliquibus per litteras memoratas non solum aliorum revocationi non institit verum etiam ipsa per suas litteras detentoribus confirmavit unde sibi subveniri super hoc per Apostolicam sollicitudinem postularunt Quocirca discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus quatenus eosdem Prioratus et grangias ad jus et proprietatem eorum ad quos pertinent legitime revocetis proviso ne in prædictarum domorum detrimentum per detentores earum malitiose interim aliquid attentetur contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Datum Perusii XI Kalendas Julii Pontificatus nostri anno secundo Habetur et alia Conservatoria ejusdem de eodem directa Priori sancti Pauli ac Camerario et Thesaurario sancti Ioannis Bisuntinensis de eadem data et omnino similis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter