utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02194567

Charter Number: 02194567
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1228
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Gregorius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Bituricensi Archiepiscopo salutem et Apostolicam benedictionem Significantibus dilectis filiis Abbate ac Conventu Cluniacensi intelleximus quod cum bonæ memoriæ Honorius Papa prædecessor noster Archiepiscopis et Episcopis in quorum Diœcesibus Monasteria et Cellæ ordinis sui consistunt per suas litteras prohibuerit ne de cætero in eos qui molerent in molendinis et coquerent in furnis fratrum suorum seu alias communicarent eisdem excommunicationis aut interdicti sententias propter hoc præsumerent promulgare tu contra prohibitionem Sedis Apostolicæ veniens quod credere vix possumus in illos qui communicarunt eisdem fratribus in prædictis hujusmodi sententias protulisti Cum autem si prædicta veritate nitantur non tam deliquisse in illos quam contradixisse auctoritati Sedis Apostolicæ videaris fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus quatenus sententias taliter a te latas sine qualibet difficultate relaxes alioquin dilectis filiis Decano Officiali et L de Germiniaco Canonico Nivernensibus nostris damus litteris in mandatis ut ipsi easdem sententias sine moræ dispendio veritate cognita studeant relaxare Datum Perusii V Kalendas Augusti Pontificatus nostri anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter